<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:13.56.1-13.56.3</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:13.56.1-13.56.3</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="13" subtype="Book"><div type="textpart" n="56" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>Cluvius Puteolanus valde me observat valdeque est mihi familiaris.  <reg>is</reg> ita sibi persuadet, quod in tua provincia negoti habeat nisi te provinciam obtinente meis commendationibus confecerit, id se in perditis et desperatis habiturum. <reg>nunc</reg> quoniam mihi ab amico officiosissimo tantum oneris imponitur, ego quoque tibi imponam pro tuis in me
summis officiis, ita tamen ut tibi nolim molestus esse.
<foreign xml:lang="greek">*mulasei=s</foreign> et <foreign xml:lang="greek">*)alabandei=s</foreign> pecuniam Cluvio debent.  <reg>dixerat</reg> mihi Euthydemus, cum Ephesi essem, se curaturum ut ecdici a Mylasinis Romam mitterentur. <reg>id</reg> factum non est. <reg>legatos</reg> audio missos esse, sed malo ecdicos, ut aliquid confici possit.  <reg>qua</reg> re peto a te ut et eos et <foreign xml:lang="greek">*)alabandei=s</foreign>

iubeas ecdicos Romam mittere. </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>praeterea</reg> Philocles Alabandensis <foreign xml:lang="greek">u(poqh/kas</foreign> Cluvio dedit.  <reg>eae</reg> commissae sunt. <reg>velim</reg> cures ut aut de hypothecis decedat easque procuratoribus Cluvi tradat aut pecuniam solvat, praeterea Heracleotae et Bargylietae, qui item debent, aut pecuniam

solvant aut fructibus suis satis faciant. </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>
Caunii praeterea debent, sed aiunt se depositam pecuniam habuisse.  <reg>id</reg> velim cognoscis et, si intellexeris eos neque ex edicto neque ex decreto depositam habuisse, des operam ut usurae Cluvio instituto tuo conserventur.

<milestone unit="para"/>
                        <reg>his</reg> de rebus eo magis laboro, quod agitur res Cn. Pompei etiam, nostri necessari, et quod is magis etiam mihi labo
rare videtur quam ipse Cluvius ; cui satis factum esse a nobis valde volo.  <reg>his</reg> de rebus te vehementer etiam atque etiam rogo.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>