<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:13.53.2-13.55.2</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:13.53.2-13.55.2</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="13" subtype="Book"><div type="textpart" n="53" subtype="letter"><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>praecipue</reg> autem tibi commendo negotia eius, quae sunt in Hellesponto, primum ut obtineat id iuris in agris, quod ei Pariana civitas decrevit et dedit et quod semper obtinuit sine ulla controversia, deinde, si quid habebit cum aliquo Hellespontio controversiae, ut in illam <foreign xml:lang="greek">dioi/khsin</foreign> reicias.  <reg>sed</reg> non mihi videor, cum tibi totum hominem diligentissime commendarim, singulas ad te eius causas perscribere debere. <reg>summa</reg> illa est : <reg>quicquid</reg> offici, benefici, honoris in Genucilium contuleris, id te existimabo in me ipsum atque in rem meam contulisse. 

</p></div></div><div type="textpart" n="54" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Laudiceae inter a. d. <date>iii Id. Febr.</date> et m. Apr. a. 704 (50).</seg><seg rend="salute">CICERO THERMO PROPR. S.</seg></label><p>Cum multa mihi grata sunt, quae tu adductus mea commendatione fecisti, tum 'in primis, quod M. Marcilium, amici atque interpretis mei filium, liberalissime tractavisti ; venit enim Laudiceam et tibi apud me mihique propter te gratias maximas egit.  <reg>qua</reg> re, quod reliquum est, a te peto, quoniam apud gratos homines beneficium ponis, ut eo libentius iis commodes operamque des, quoad fides tua patietur, ut socrus adulescentis rea ne fiat.  <reg>ego</reg> cum antea studiose
commendabam Marcilium tum multo nunc studiosius, quod in longa apparitione singularem et prope incredibilem patris Marcili fidem, abstinentiam modestiamque cognovi.
</p></div><div type="textpart" n="55" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. ut videtur, paulo ante ep. liii.</seg><seg rend="salute">CICERO THERMO PROPR. S.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>etsi</reg> mihi videor intellexisse, cum tecum Ephesi de re 
M. Annei, legati mei, locutus sum, te ipsius causa vehementer omnia velle, tamen et M. Anneium tanti facio, ut mihi nihil putem praetermittendum quod illius intersit, et
me a te tanti fieri puto, ut non dubitem quin ad tuam voluntatem magnus cumulus accedat commendationis meae. <reg>nam</reg> cum iam diu diligerem M. Anneium deque eo sic existimarem, ut res declarat, qui ultro ei detulerim legationem, cum multis petentibus denegassem, tum vero, postea
quam mecum in bello atque in re militari fuit, tantam in eo virtutem, prudentiam, fidem tantamque erga me benevolentiam cognovi, ut hominem neminem pluris faciam. Eum cum Sardianis habere controversiam scis.  <reg>causam</reg> tibi exposuimus Ephesi ; quam tu tamen coram facilius meliusque cognosces. 

</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>de</reg> reliquo mihi me hercule diu dubium
fuit quid ad te potissimum scriberem.  <reg>ius</reg> enim quem ad modum dicas clarum et magna cum tua laude notum est ; nobis autem in hac causa nihil aliud opus est nisi te ius instituto tuo dicere.  <reg>sed</reg> tamen cum me non fugiat
quanta' sit in praetore auctoritas, praesertim ista integritate, gravitate, clementia, qua te esse inter omnes constat, peto abs te pro nostra coniunctissima necessitudine plurimisque officiis paribus ac mutuis ut voluntate, auctoritate, studio tuo perficias ut M. Anneius intellegat te et sibi amicum
esse (quod non dubitat ; saepe enim mecum locutus est) et multo amiciorem his meis litteris esse factum.  <reg>in</reg> tuo toto imperio atque provincia nihil est quod mihi gratius facere
possis ; nam apud ipsum gratissimum hominem atque optimum virum quam bene positurus sis studium tuum atque officium dubitare te non existimo.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>