<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:13.50.1-13.50.2</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:13.50.1-13.50.2</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="13" subtype="Book"><div type="textpart" n="50" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>sumpsi</reg> hoc mihi pro tua in me observantia, quam penitus perspexi quam diu Brundisi fuimus, ut ad te familiariter et quasi pro meo iure scriberem, si quae res esset de qua valde laborarem.  M'. Curius, qui Patris negotiatur, ita
mihi familiaris est, ut nihil possit esse coniunctius.  <reg>multa</reg> illius in me officia, multa in illum mea, quodque maximum

est, summus inter nos amor et mutuus. </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>quae</reg> cum ita sint,
si ullam in amicitia mea spem habes, si ea, quae in me
officia et studia Brundisi, contulisti, vis mihi etiam gratiora efficere (quamquam sunt gratissima), si me a tuis omnibus amari vides, hoc mihi da atque largire, ut M'. Curium 'sartum et tectum,' ut aiunt, ab omnique incommodo, des trimento, molestia sincerum integrumque conserves.  <reg>et</reg>
ipse spondeo et omnes hoc tibi tui pro me recipient, ex mea amicitia et ex tuo in me officio maximum te fructum summamque voluptatem esse capturum.  <reg>vale</reg>.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>