<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:13.43.2-13.44.1</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:13.43.2-13.44.1</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="13" subtype="Book"><div type="textpart" n="43" subtype="letter"><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>
Oppium igitur praesentem ut diligas,

Egnati absentis rem ut tueare aeque a te peto ac si mea
negotia essent.  <reg>velim</reg> memoriae tuae causa des litterarum aliquid, quae tibi in provincia reddantur, sed ita conscribas, ut tum, cum eas leges, facile recordari possis huius meae commendationis diligentiam.  <reg>hoc</reg> te vehementer etiam atque etiam rogo.
</p></div></div><div type="textpart" n="44" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Romae ante a. <date when="-0058">696 (58)</date> non nullis mensibus post ep. xliii.</seg><seg rend="salute">CICERO GALLO S.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>etsi</reg> ex tuis et ex L. Oppi, familiaris mei, litteris cognovi te memorem commendationi meae fuisse idque pro tua summa erga me benevolentia proque nostra necessitudine minime sum admiratus, tamen etiam atque etiam tibi L. Oppium praesentem et L. Egnati, mei familiarissimi, absentis negotia commendo.  <reg>tanta</reg> mihi cum eo necessitudo est familiaritasque ut, si mea res esset, non magis laborarem.  <reg>quapropter</reg> gratissimum mihi feceris, si curaris ut is intellegat me a te tantum amari quantum ipse existimo.  <reg>hoc</reg> mihi gratius facere nihil potes, idque ut facias vehementer te rogo.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>