<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:13.38.1-13.40.1</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:13.38.1-13.40.1</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="13" subtype="Book"><div type="textpart" n="38" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>L. Bruttius, eques R., adulescens omnibus rebus ornatus, in meis familiarissimis est meque observat diligentissime ;
cuius cum patre magna mihi fuit amicitia iam inde a quaestura mea Siciliensi.  <reg>omnino</reg> nunc ipse Bruttius Romae mecum est ; sed tamen domum eius et rem familiarem et procuratores tibi sic commendo, ut maiore studio commendare non possim.  <reg>gratissimum</reg> mihi feceris, si curaris ut
intellegat Bruttius, id quod ei recepi, hanc meam commendationem sibi magno adiumento fuisse.
</p></div></div><div type="textpart" n="39" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Romae, ut videtur, a. <date when="-0046">708 (46)</date>.</seg><seg rend="salute">CICERO ACILIO PROCONSVLI S.</seg></label><p>Cum familia Titurnia necessitudo mihi intercedit vetus ; ex qua reliquus est M. Titurnius Rufus, qui mihi omni diligentia atque officio est tuendus. <reg>est</reg> igitur in tua potestate ut ille in me satis sibi praesidi putet esse. <reg>quapropter</reg> eum tibi commendo in maiorem modum et abs te peto efficias ut is commendationem hanc intellegat sibi magno adiumento fuisse.  <reg>erit</reg> id mihi vehementer gratum.
</p></div><div type="textpart" n="40" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Romae ex. a. <date when="-0055">699 (55)</date> aut a. 700 (54).</seg><seg rend="salute">M. CICERO S. D. Q. ANCHARIO Q. F. PROCOS.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>L. et C. Aurelios L. filios, quibus et ipsis et patre eorum, viro optimo, familiarissime utor, commendo tibi maiorem
in modum, adulescentis omnibus optimis artibus ornatos,
meos pernecessarios, tua amicitia dignissimos.  <reg>si</reg> ulla mea apud te commendatio valuit (quod scio multas plurimum valuisse), haec ut valeat rogo.  <reg>quod</reg> si eos honorifice liberaliterque tractaris, et tibi gratissimos optimosque adulescentis adiunxeris et mihi gratissimum feceris.     
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>