<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:13.36.1-13.36.2</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:13.36.1-13.36.2</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="13" subtype="Book"><div type="textpart" n="36" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>Cum Demetrio Mega mihi vetustum hospitium est, familiaritas autem tanta quanta cum Siculo nullo. <reg>ei</reg> Dolabella rogatu meo civitatem a Caesare impetravit, qua in re ego interfui; itaque nunc P. Cornelius vocatur ; cumque propter quosdam sordidos homines, qui Caesaris beneficia vendebant, tabulam, in qua nomina civitate donatorum
incisa essent, revelli iussisset, eidem Dolabellae me audiente Caesar dixit nihil esse quod de Mega vereretur ; beneficium

suum in eo manere. </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>hoc</reg> te scire volui, ut eum in civium
Romanorum numero haberes, ceterisque in rebus tibi eum ita commendo, ut maiore studio neminem commendarim.
<reg>gratissimum</reg> mihi feceris, si eum ita tractaris, ut intellegat meam commendationem magno sibi ornamento fuisse.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>