<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:13.29.1-13.29.8</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:13.29.1-13.29.8</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="13" subtype="Book"><div type="textpart" n="29" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>non</reg> dubito quin scias in iis necessariis, qui tibi a patre relicti sunt, me tibi esse vel coniunctissimum non iis modo
causis, quae speciem habent magnae coniunctionis, sed iis etiam, quae familiaritate et consuetudine tenentur, quam scis mihi iucundissimam cum patre tuo et summam fuisse. <reg>ab</reg> his initiis noster in te amor profectus auxit paternam
necessitudinem, et eo magis, quod intellexi, ut primum per aetatem iudicium facere potueris quanti quisque tibi faciendus esset, me a te in primis coeptum esse observari, coli, diligi.  <reg>accedebat</reg> non mediocre vinculum cum studio. rum, quod ipsum est per se grave, tum eorum studiorum
earumque artium, quae per se ipsae eos qui voluntate eadem sunt etiam familiaritate devinciunt.

<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>exspectare</reg> te arbitror haec tam longe repetita principia

quo spectent.  <reg>id</reg> primum ergo habeto, non sine magna
iustaque causa hanc a me commemorationem esse factam.
C. Ateio Capitone utor familiarissime.  <reg>notae</reg> tibi sunt varietates meorum temporum.  <reg>in</reg> omni genere et honorum et laborum meorum et animus et opera et auctoritas et gratia, etiam res familiaris C. Capitonis praesto fuit et paruit et temporibus et fortunae meae. 

</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>huius</reg> propinquus fuit 
T. Antistius.  <reg>qui</reg> cum sorte quaestor Macedoniam obtineret neque ei successum esset, Pompeius in eam provinciam cum exercitu venit. <reg>facere</reg> Antistius nihil potuit ; nam si potuisset, nihil ei fuisset antiquius quam ad Capitonem, quem ut parentem diligebat, reverti, praesertim <add>cum</add>
sciret quanti is Caesarem faceret semperque fecisset. <reg>sed</reg> oppressus tantum attigit negoti quantum recusare non

potuit. </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p>
Cum signaretur argentum Apolloniae, non possum dicere eum praefuisse neque possum negare adfuisse, sed non plus duobus aut tribus mensibus.  <reg>deinde</reg> afuit a castris ; fugit omne negotium. <reg>hoc</reg> mihi ut testi velim credas ; meam enim ille maestitiam in illo bello videbat, mecum omnia communicabat.  <reg>itaque</reg> abdidit se in intimam Macedoniam, quo potuit longissime a castris, non modo ut non praeesset ulli negotio sed etiam ut ne interesset quidem. <reg>is</reg> post proelium se ad hominem necessarium, A. Plautium, in Bithyniam contulit.  <reg>ibi</reg> eum Caesar cum vidisset, nihil aspere, nihil acerbe dixit, Romam iussit venire.  <reg>ille</reg> in morbum continuo incidit, ex quo non convaluit. <reg>aeger</reg> Corcyram venit ibi est mortuus.  <reg>testamento</reg>, quod Romae Paulo et Marcello consulibus fecerat, heres ex parte dimidia et tertia est Capito ; in sextante sunt ii quorum pars sine ulla cuiusquam querela publica potest esse ea est ad HS <num n="30,000">X_X_X_</num>. <reg>sed</reg> de hoc Caesar viderit.

<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p><reg>te</reg>, mi Plance, pro paterna necessitudine, pro nostro amore, pro studiis et omni cursu nostro totius vitae simillimo rogo et a te ita peto, ut maiore cura, maiore studio nullam possim, ut hanc rem suscipias, meam putes esse, enitare, contendas, efficias ut mea commendatione, tuo studio, Caesaris beneficio hereditatem propinqui sui C. Capito obtineat.  <reg>omnia</reg> quae potui in hac summa tua gratia ac potentia a te impetrare, si petissem, ultro te ad me
detulisse putabo, si hanc rem impetravero.  
</p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p><reg>illud</reg> fore tibi adiumento spero, cuius ipse Caesar optimus esse iudex potest : <reg>semper</reg> Caesarem Capito coluit et dilexit.  <reg>sed</reg> ipse huius rei testis est ; novi hominis memoriam.  <reg>itaque</reg> nihil te doceo ; tantum tibi sumito pro Capitone apud Caesarem 

quantum ipsum meminisse senties. 
</p></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p><reg>ego</reg>, quod in
me ipso experiri potui, ad te deferam ; in eo quantum sit ponderis tu videbis.  <reg>quam</reg> partem in re p. causamque defenderim, per quos homines ordinesque steterim quibusque munitus fuerim non ignoras.  <reg>hoc</reg> mihi velim credas,
si quid fecerim hoc ipso in bello minus ex Caesaris voluntate (quod intellexi scire ipsum Caesarem me invitissimum
fecisse), id fecisse aliorum consilio, hortatu, auctoritate ;
quod fuerim moderatior temperatiorque quam in ea parte .
quisquam, id me fecisse maxime auctoritate Capitonis ; cuius similis si reliquos necessarios habuissem, rei p. fortasse non nihil, mihi certe plurimum profuissem. </p></div><div type="textpart" n="8" subtype="section"><p><reg>hanc</reg>

rem, mi Plance, si effeceris, meam de tua erga me benevolentia spem confirmaveris, ipsum Capitonem, gratissimum, officiosissimum, optimum virum, ad tuam necessitudinem
tuo summo beneficio adiunxeris.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>