<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:13.16.1-13.16.4</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:13.16.1-13.16.4</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="13" subtype="Book"><div type="textpart" n="16" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>P. Crassum ex omni nobilitate adulescentem dilexi plurimum et ex eo cum ab ineunte eius aetate bene speravissem,
tum perbone existimare coepi eximus iudiciis quae de eo feceras cognitis. <reg>eius</reg> libertum Apollonium iam tum equidem cum ille viveret et magni faciebam et probabam ; erat enim et studiosus Crassi et ad eius optima studia vehementer aptus ; itaque ab eo admodum diligebatur.  </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>post</reg> mortem 
<reg>to</reg> autem Crassi eo mihi etiam dignior visus est quem in fidem atque amicitiam meam reciperem, quod eos a se observandos et colendos putabat, quos ille dilexisset et quibus carus fuisset.  <reg>itaque</reg> et ad me in Ciliciam venit multisque in rebus mihi magno usui fuit et fides eius et prudentia et, ut
opinor, tibi in Alexandrino bello, quantum studio et fidelitate consequi potuit, non defuit. </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>quod</reg> cum speraret te quoque

ita existimare, in Hispaniam ad te maxime ille quidem suo
consilio sed etiam me auctore est profectus.  <reg>cui</reg> ego commendationem non sum pollicitus, non quin eam valituram apud te arbitrarer, sed neque egere mihi commendatione videbatur, qui et in bello tecum fuisset et propter memoriam Crassi de tuis unus esset, et, si uti commendationibus vellet, etiam per alios eum videbam id consequi posse ; testimonium mei de eo iudici, quod et ipse magni
aestimabat et ego apud te valere eram expertus, ei libenter dedi.

<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>doctum</reg> igitur hominem cognovi et studiis optimis

deditum, idque a puero ; nam domi meae cum Diodoto Stoico, homine meo iudicio eruditissimo, multum a puero
fuit.  <reg>nunc</reg> autem incensus studio rerum tuarum eas litteris Graecis mandare cupiebat.  <reg>posse</reg> arbitror ; valet ingenio, habet usum, iam pridem in eo genere studi litterarumque versatur, satis facere immortalitati laudum tuarum mirabiliter cupit. 

<milestone unit="para"/>
                        <reg>habes</reg> opinionis meae testimonium, sed tu hoc facilius multo pro tua singulari prudentia iudicabis.  <reg>et</reg> tamen, quod negaveram, commendo tibi eum.  <reg>quicquid</reg> ei coin-modaveris, erit id mihi maiorem in modum gratum.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>