<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:13.11.1-13.11.3</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:13.11.1-13.11.3</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="13" subtype="Book"><div type="textpart" n="11" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>quia</reg> semper animadverti studiose te operam dare ut ne quid meorum tibi esset ignotum, propterea non dubito quin scias non solum cuius municipi sim, sed etiam quam
diligenter soleam meos municipes Arpinatis tueri. <reg>quorum</reg> quidem omnia commoda omnesque facultates, quibus et sacra conficere et sarta tecta aedium sacrarum locorumque communium tueri possint, consistunt in iis vectigalibus, quae habent in provincia Gallia.  <reg>ad</reg> ea visenda pecuniasque, quae a colonis debentur, exigendas totamque rem et
cognoscendam et administrandam legatos equites Romanos misimus, Q. Fufidium Q. f., M. Faucium M. f., Q. Mamercium Q. f. </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>peto</reg> a te in maiorem modum pro nostra

necessitudine ut tibi ea res curae sit operamque des ut per
te quam commodissime negotium municipi administretur
quam primumque conficiatur, ipsosque, quorum nomina scripsi, ut quam honorificentissime pro tua natura et quam

liberalissime tractes. </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>bonos</reg> viros ad tuam necessitudinem adiunxeris municipiumque gratissimum beneficio tuo de. vinxeris, mihi vero etiam gratius feceris, quod cum semper tueri municipes meos consuevi, tum hic annus praecipue ad meam curam officiumque pertinet.  <reg>nam</reg> constituendi municipi causa hoc anno aedilem filium meum fieri volui et fratris filium et M. Caesium, hominem mihi maxime necessarium ; is enim magistratus in nostro municipio nec alius ullus creari solet. <reg>quos</reg> cohonestaris in primisque me, si res p. municipi tuo studio, diligentia bene administrata erit. <reg>quod</reg> ut facias te vehementer etiam atque etiam rogo.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>