<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:13.10.2-13.10.4</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:13.10.2-13.10.4</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="13" subtype="Book"><div type="textpart" n="10" subtype="letter"><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>ut</reg> igitur debere me facere hoc intellegas, cum primum
M. Terentius in forum venit, ad amicitiam se meam contulit ; deinde, ut se corroboravit, duae causae accesserunt quae meam in illum benevolentiam augerent, una, quod versabatur in hoc studio nostro, quo etiam nunc maxime delectamur, et cum ingenio, ut nosti, nec sine industria deinde, quod mature se contulit in societates publicorum quod quidem nollem ; maximis enim damnis adfectus est sed tamen causa communis ordinis mihi commendatissimi fecit amicitiam nostram firmiorem.  <reg>deinde</reg> versatus in utrisque subselliis optima et fide et fama iam ante hanc commutationem rei p. petitioni sese dedit honoremque

honestissimum existimavit fructum laboris sui. </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>his</reg> autem
temporibus a me Brundisio cum litteris et mandatis profectus ad Caesarem est ; qua in re et amorem eius in suscipiendo negotio perspexi et in conficiendo ac renuntiando fidem.
<reg>videor</reg> mihi, cum separatim de probitate eius et moribus dicturus fuissem, si prius causam cur eum tanto opere diligerem tibi exposuissem, in ipsa causa exponenda satis etiam de probitate dixisse.  <reg>sed</reg> tamen separatim promitto in
meque recipio fore eum tibi et voluptati et usui ; nam et modestum hominem cognosces et prudentem et a cupiditate omni remotissimum, praeterea magni laboris summaeque industriae.

<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>neque</reg> ego haec polliceri debeo, quae tibi ipsi, cum bene

cognoris, iudicanda sunt ; sed tamen in omnibus novis coniunctionibus interest qualis primus aditus sit et qua commendatione quasi amicitiae fores aperiantur ; quod ego his litteris efficere volui ; etsi id ipsa per se necessitudo
quaesturae effecisse debet ; sed tamen nihilo infirmius illud hoc addito.  <reg>cura</reg> igitur, si me tanti facis quanti et Varro existimat et ipse sentio, ut quam primum intellegam hanc meam commendationem tantum illi utilitatis attulisse quantum et ipse sperarit nec ego dubitarim.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>