<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:12.9.1-12.9.2</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:12.9.1-12.9.2</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="12" subtype="Book"><div type="textpart" n="9" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>brevitas</reg> tuarum litterarum me quoque breviorem in scribendo facit et, vere ut dicam, non satis occurrit quid scribam nostras enim res in actis perferri ad te certo scio, tuas autem ignoramus. ' <reg>tamquam</reg> enim clausa sit Asia, sic nihil perfertur ad nos praeter rumores de oppresso Dolabella
satis illos quidem constantis, sed adhuc sine auctore. 
</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>nos</reg> confectum bellum quom putaremus, repente a Lepido tuo
in summam sollicitudinem sumus adducti.  <reg>itaque</reg> tibi persuade maximam rei p. spem in te et in tuis copiis esse. <reg>firmos</reg> omnino exercitus habemus, sed tamen ut omnia, ut spero, prospere procedant multum interest te venire. <reg>exigua</reg> enim spes est rei p. (nam nullam non libet dicere), sed, quaecumque est, ea despondetur anno consulatus tui. <reg>vale</reg>.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>