<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:12.7.1-12.7.2</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:12.7.1-12.7.2</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="12" subtype="Book"><div type="textpart" n="7" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>quanto</reg> studio dignitatem tuam et in senatu et ad populum defenderim ex tuis te malo quam ex me cognoscere ; quae
mea sententia in senatu facile valuisset, nisi Pansa vehementer obstitisset.  <reg>ea</reg> sententia dicta productus sum in contionem a tr. pl. M. Servilio.  <reg>dixi</reg> de te quae potui tanta contentione quantum forum est, tanto clamore consensuque populi ut nihil umquam simile viderim. <reg>id</reg> velim
mihi ignoscas quod invita socru tua fecerim. <reg>mulier</reg> timida verebatur ne Pansae animus offenderetur. <reg>in</reg> contione quidem Pansa dixit matrem quoque tuam et fratrem illam a me sententiam noluisse dici.  <reg>sed</reg> me haec non movebant, alia valebant ; favebam et rei p., cui semper favi, et
dignitati ac gloriae tuae. </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>quod</reg> autem et in senatu pluribus

verbis disserui et dixi in contione, in eo velim fidem meam liberes.  <reg>promisi</reg> enim et prope confirmavi te non exspectasse nec exspectaturum decreta nostra sed te ipsum tuo more rem p. defensurum.  <reg>et</reg> quamquam nihildum audieramus nec ubi esses nec quas copias haberes, tamen sic
statuebam, omnis quae in istis partibus essent opes copiaeque tuas esse, per teque Asiam provinciam confidebam iam rei p. reciperatam.  <reg>tu</reg> fac in augenda gloria te ipsum vincas.  <reg>vale</reg>.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>