<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:12.5.1-12.5.2</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:12.5.1-12.5.2</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="12" subtype="Book"><div type="textpart" n="5" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>hiemem</reg> credo adhuc prohibuisse quo minus de te certum haberemus quid ageres maximeque ubi esses ; loquebantur
omnes tamen (credo, quod volebant) in Syria te esse, habere copias.  <reg>id</reg> autem eo facilius credebatur, quia simile veri videbatur. Brutus quidem noster egregiam laudem est consecutus ; res enim tantas gessit tamque inopinatas ut eae cum per se gratae essent tum ornatiores propter celeritatem.  <reg>quod</reg> si tu ea tenes quae putamus, magnis subsidiis
fulta res p. est ; a prima enim ora Graeciae usque ad Aegyptum optimorum civium imperiis muniti erimus et

copiis.  </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>quamquam</reg>, nisi me fallebat, res se sic habebat ut totius belli omne discrimen in D. Bruto positum videretur qui si, ut sperabamus, erupisset Mutina, nihil belli reliqui fore videbatur. <reg>parvis</reg> omnino iam copiis obsidebatur, quod magno praesidio Bononiam tenebat Antonius.  <reg>erat</reg> autem Claternae noster Hirtius, ad <reg>forum</reg> Corneli Caesar, uterque cum firmo exercitu, magnasque Romae Pansa copias ex dilectu Italiae compararat.  <reg>hiems</reg> adhuc rem geri prohibuerat.  Hirtius nihil nisi considerate, ut mihi crebris litteris significat, acturus videbatur.  <reg>praeter</reg> Bononiam, Regium Lepidi, Parmam totam Galliam tenebamus studiosissimam rei publicae ; tuos etiam clientis Transpadanos mirifice coniunctos cum causa habebamus. <reg>erat</reg> firmissimus senatus exceptis consularibus, ex quibus unus L. Caesar a firmus est et rectus. Ser. Sulpici morte magnum praesidium
amisimus ; reliqui partim inertes, partim improbi ; non nulli invident eorum laudi quos in re p. probari vident ; populi vero Romani totiusque Italiae mira consensio est. <reg>haec</reg> erant fere quae tibi nota esse vellem ; nunc autem opto ut ab istis Orientis partibus virtutis tuae lumen eluceat. <reg>vale</reg>.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>