<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:12.4.1-12.4.2</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:12.4.1-12.4.2</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="12" subtype="Book"><div type="textpart" n="4" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>vellem</reg> Idibus Martiis me ad cenam invitasses ; reliquiarum nihil fuisset.  <reg>nunc</reg> me reliquiae vestrae exercent et quidem praeter ceteros me hercule.  <reg>quamquam</reg> egregios
consules habemus sed turpissimos consularis, senatum fortem sed infimo quemque honore fortissimum ; populo vero nihil fortius, nihil melius Italiaque universa : nihil autem foedius Philippo et Pisone legatis, nihil flagitiosius.
<reg>qui</reg> cum essent missi ut Antonio ex senatus sententia certas res nuntiarent, cum ille earum rerum nulli paruisset, ultro ab illo ad nos intolerabilia postulata rettulerunt.  <reg>itaque</reg> ad nos concurritur factique iam in re salutari populares sumus.

<milestone unit="unit"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>sed</reg> tu quid ageres, quid acturus, ubi denique esses,

nesciebam ; fama nuntiabat te esse in Syria, auctor erat
nemo.  <reg>de</reg> Bruto, quo propius est, eo firmiora videntur esse quae nuntiantur.  Dolabella valde vituperabatur ab hominibus non insulsis, quod tibi tam cito succederet, cum
tu vixdum xxx dies in Syria fuisses. <reg>itaque</reg> constabat eum recipi in Syriam non oportere.  <reg>summa</reg> laus et tua et Bruti est, quod exercitum praeter spem existimamini comparasse. <reg>scriberem</reg> plura, si rem causamque nossem ; nunc quae scribo scribo ex opinione hominum atque fama.  <reg>tuas</reg>
litteras avide exspecto.  <reg>vale</reg>.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>