<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:12.29.1-12.29.3</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:12.29.1-12.29.3</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="12" subtype="Book"><div type="textpart" n="29" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>non</reg> modo tibi cui nostra omnia notissima sunt, sed neminem in populo R. arbitror esse cui sit ignota ea
familiaritas quae mihi cum L. Lamia est.  <reg>etenim</reg> magno theatro spectata est tum cum est ab A. Gabinio consule relegatus quod libere et fortiter salutem meam defendisset. <reg>nec</reg> ex eo amor inter nos natus est sed, quod erat vetus et
magnus, propterea nullum periculum pro me adire dubitavit.
<reg>ad</reg> haec officia vel merita potius iucundissima consuetudo accedit, ut nullo prorsus plus homine delecter.  <reg>non</reg> puto te iam exspectare quibus eum tibi verbis commendem ; causa enim tanti amoris intellegis quae verba desideret.

</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>
Iis me omnibus usum putato.  <reg>tantum</reg> velim existimes, si negotia Lamiae, procuratores, libertos, familiam quibuscumque rebus opus erit defenderis, gratius mihi futurum quam si ea tua liberalitas pertinuisset ad rem familiarem meam ; nec dubito quin sine mea commendatione, quod tuum est iudicium de hominibus, ipsius Lamiae causa studiose omnia facturus sis.  <reg>quamquam</reg> erat nobis dictum te existimare alicui s. c., quod contra dignitatem tuam fieret, scribendo Lamiam adfuisse ; qui omnino consulibus illis numquam fuit ad scribendum ; deinde omnia tum falsa senatus consulta deferebantur. Nisi forte etiam illi Semproniano s. c. me censes adfuisse qui ne Romae quidem
fui, ut tum de eo ad te scripsi re recenti. 
</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>sed</reg> haec hactenus.  <reg>te</reg>, mi Cornifici, etiam atque etiam rogo ut omnia Lamiae negotia mea putes esse curesque ut intellegat hanc commendationem maximo sibi usui fuisse.  <reg>hoc</reg> mihi gratius facere nihil potes.  <reg>cura</reg> ut valeas.

</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>