<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:12.25.3-12.25.4</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:12.25.3-12.25.4</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="12" subtype="Book"><div type="textpart" n="25" subtype="letter"><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>quod</reg> te mihi de Sempronio purgas, accipio excusationem ; fuit enim illud quoddam caecum tempus servitutis.  <reg>ego</reg> tuorum consiliorum auctor dignitatisque fautor iratus temporibus in Graeciam desperata libertate rapiebar, cum me etesiae quasi boni cives relinquentem rem p. prosequi noluerunt austerque adversus maximo flatu me ad tribulis tuos Regium rettulit, atque inde ventis remis in patriam omni festinatione properavi postridieque in summa reliquorum servitute liber unus fui.  
</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>sic</reg> sum in Antonium
invectus ut ille non ferret omnemque suum vinulentum furorem in me unum effunderet meque tum elicere vellet ad caedis causam tum temptaret insidiis.  <reg>quem</reg> ego ructantem et nauseantem conieci in Caesaris Octaviani plagas.  <reg>puer</reg> enim egregius praesidium sibi primum et nobis, deinde summae rei p. comparavit.  <reg>qui</reg> nisi fuisset, Antoni reditus a Brundisio pestis patriae fuisset.  <reg>quae</reg>
deinceps acta sint scire te arbitror.  <reg>sed</reg> redeamus illuc unde devertimus.  <reg>accipio</reg> excusationem tuam de Sempronio ; neque enim statuti quid in tanta perturbatione habere potuisti.
<quote><l><reg>nunc</reg> hic dies aliam vitam defert, alios mores postulat,</l></quote>
ut ait Terentius.  <reg>quam</reg> ob rem, mi Quinte, conscende nobiscum et quidem ad puppim.  <reg>una</reg> navis est iam bonorum omnium, quam quidem nos damus operam ut rectam teneamus, utinam prospero cursu! <reg>sed</reg>, quicumque
venti erunt, ars nostra certe non aberit.  <reg>quid</reg> enim prae stare aliud virtus potest? <reg>tu</reg> fac ut magno animo sis et
excelso cogitesque omnem dignitatem tuam cum re p. coniunctam esse debere.

</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>