<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:12.24.1-12.25.1</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:12.24.1-12.25.1</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="12" subtype="Book"><div type="textpart" n="24" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>ego</reg> nullum locum praetermitto (nec enim debeo) non modo laudandi tui sed ne ornandi quidem ; sed mea studia erga te et officia malo tibi ex tuorum litteris quam ex meis
esse nota. <reg>te</reg> tamen hortor ut omni cura in rem p. incumbas.  <reg>hoc</reg> est animi, hoc est ingeni tui, hoc eius spei quam habere debes amplificandae dignitatis tuae. </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>sed</reg> hac

de re alias ad te pluribus.  Cum enim haec scribebam, in
exspectatione erant omnia ; nondum legati redierant, quos senatus non ad pacem deprecandam sed ad denuntiandum bellum miserat nisi legatorum nuntio paruisset.  <reg>ego</reg> tamen, ut primum occasio data est, meo pristino more rem p. defendi, me principem senatui populoque R. professus
sum nec, postea quam suscepi causam libertatis, minimum tempus amisi tuendae salutis libertatisque communis.  <reg>sed</reg> haec quoque te ex aliis malo.

<milestone unit="unit"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>
T. Pinarium, familiarissimum meum, tanto tibi studio commendo ut maiore non possim ; cui cum propter omnis
virtutes tum etiam propter studia communia sum amicissimus.  <reg>is</reg> procurat rationes negotiaque Dionysi nostri, quem et tu multum amas et ego omnium plurimum.  <reg>ea</reg> tibi ego non debeo commendare, sed commendo tamen. <reg>facies</reg> igitur ut ex Pinari, gratissimi hominis, litteris tuum
et erga illum et erga Dionysium studium perspiciamus.
</p></div></div><div type="textpart" n="25" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Romae <date>xiv K. Apr.</date> a. 711 (43).</seg><seg rend="salute">CICERO CORNIFICIO S.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>Liberalibus litteras accepi tuas quas mihi Cornificius altero vicesimo die, ut dicebat, reddidit.  <reg>eo</reg> die non
fuit senatus neque postero. Quinquatribus frequenti senatu causam tuam egi non invita Minerva ; etenim eo ipso die senatus decrevit ut Minerva nostra, custos urbis, quam turbo deiecerat, restitueretur. Pansa tuas litteras recitavit. Magna senatus approbatio consecuta est cum summo gaudio
et offensione Minotauri, id est Calvisi et Tauri ; factum de
te s. c. honorificum.  <reg>postulabatur</reg> ut etiam illi notarentur ;

sed Pansa clementior. </p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>