<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:12.23.1-12.23.4</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:12.23.1-12.23.4</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="12" subtype="Book"><div type="textpart" n="23" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>omnem</reg> condicionem imperi tui statumque provinciae mihi demonstravit Tratorius.  O multa intolerabilia locis
omnibus!  <reg>sed</reg> quo tua maior dignitas, eo quae tibi acciderunt minus ferenda ; neque enim, quae tu propter magnitudinem et animi et ingeni moderate fers, a te ea non ulciscenda sunt, etiam si non sunt dolenda.  <reg>sed</reg> haec
posterius.
<reg>rerum</reg> urbanarum acta tibi mitti certo scio. </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>quod</reg> ni
ita putarem, ipse perscriberem in primisque Caesaris Octaviani conatum ; de quo multitudini fictum ab Antonio crimen videtur, ut in pecuniam adulescentis impetum
faceret ; prudentes autem et boni viri et credunt factum et
probant.  <reg>quid</reg> quaeris? magna spes est in eo ; nihil est quod non existimetur laudis et gloriae causa facturus. Antonius autem, noster familiaris, tanto se odio esse intellegit ut, cum interfectores suos domi comprenderit, rem proferre non audeat.  A. d. <date>vii Id. Oct.</date> Brundisium erat profectus obviam legionibus Macedonicis quattuor, quas sibi conciliare pecunia cogitabat easque ad urbem adducere et in cervicibus nostris conlocare.

<milestone unit="unit"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>habes</reg> formam rei p., si in castris potest esse res p. ; in quo tuam vicem saepe doleo, quod nullam partem per aetatem sanae et salvae rei p. gustare potuisti.  <reg>atque</reg> antehac quidem sperare saltem licebat, nunc etiam id ereptum est. <reg>quae</reg> enim est spes, cum in contione dicere ausus sit Antonius Cannutium apud eos locum sibi quaerere quibus se salvo locus in civitate esse non posset? </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>equidem</reg> et
haec et omnia quae homini accidere possunt sic fero ut philosophiae magnam habeam gratiam, quae me non modo ab sollicitudine abducit sed etiam contra omnis fortunae impetus armat, tibique idem censeo faciendum nec a quo culpa absit quicquam in malis numerandum.  <reg>sed</reg> haec tu melius.

<milestone unit="unit"/>Tratorium nostrum cum semper probassem, tum maxime in tuis rebus summam eius fidem, diligentiam prudentiamque cognovi.  <reg>da</reg> operam ut valeas ; hoc mihi gratius
facere nihil potes.

</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>