<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:12.22a.1-12.22a.4</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:12.22a.1-12.22a.4</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="12" subtype="Book"><div type="textpart" n="22a" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>A. d. <date>xiii K. Ian.</date> senatus frequens mihi est adsensus cum de ceteris rebus magnis et necessariis tum de provinciis ab iis qui obtinerent retinendis neque cuiquam tradendis, nisi qui ex s. c. successisset.  <reg>hoc</reg> ego cum rei p. causa censui tum me hercule in primis retinendae dignitatis tuae. <reg>quam</reg> ob rem te amoris nostri causa rogo, rei p. causa hortor ut ne cui quicquam iuris in tua provincia esse patiare atque
ut omnia referas ad dignitatem, qua nihil esse potest praestantius. 
</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>vere</reg> tecum agam, ut necessitudo nostra postulat

<reg>in</reg> Sempronio, si meis litteris obtemperasses, maximam ab omnibus laudem adeptus esses.  <reg>sed</reg> illud et praeteriit et levius est, haec magna res est : <reg>fac</reg> ut provinciam retineas
in potestate rei p.  <reg>plura</reg> scripsissem, nisi tui festinarent. <reg>itaque</reg> Chaerippo nostro me velim excuses.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>