<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:12.2.1-12.2.3</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:12.2.1-12.2.3</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="12" subtype="Book"><div type="textpart" n="2" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>vehementer</reg> laetor tibi probari sententiam et orationem meam.  <reg>qua</reg> si saepius uti liceret, nihil esset negoti libertatem et rem p. reciperare ; sed homo amens et perditus multoque nequior quam ille ipse quem tu nequissimum occisum esse dixisti caedis initium quaerit nullamque aliam ob causam me auctorem fuisse Caesaris interficiendi criminatur, nisi ut in me veterani incitentur ; quod ego periculum non extimesco, modo vestri facti gloriam cum mea laude communicet.  <reg>ita</reg> nec Pisoni qui in eum primus invectus est nullo adsentiente, nec mihi qui idem tricesimo post die feci, nec P. Servilio qui me est consecutus, tuto in senatum venire licet.  <reg>caedem</reg> enim gladiator quaerit eiusque initium a. d. <date>xiii K. Octobr.</date> a me se facturum putavit ; ad quem
paratus venerat, cum in villa Metelli compluris dies commentatus esset.  <reg>quae</reg> autem in lustris et in vino commentatio potuit esse? <reg>itaque</reg> omnibus est visus, ut ad te antea scripsi, vomere suo more, non dicere.    .

<milestone unit="unit"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>qua</reg> re, quod scribis te confidere auctoritate et eloquentia

nostra aliquid profici posse, non nihil ut in tantis malis est profectum.  <reg>intellegit</reg> enim populus R. tris esse consularis, qui, quia de re p. bene senserint, libere locuti sint, tuto in senatum venire non possint.  <reg>nec</reg> est praeterea quod quicquam exspectes.  <reg>tuus</reg> enim necessarius adfinitate nova
delectatur, itaque iam non est studiosus ludorum infinitoque fratris tui plausu diruiupitur ; alter item adfinis novis commentariis Caesaris delenitus est.  <reg>sed</reg> haec tolerabilia, . illud non ferendum, quod est qui vestro anno filium suum
consulem futurum putet ob eamque causam se huic latroni
deservire prae se ferat. </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>nam</reg> L. Cotta familiaris meus 
fatali quadam desperatione, ut ait, minus in senatum venit ;
L. Caesar, optimus et fortissimus civis, valetudine impeditur ;
Ser. Sulpicius et summa auctoritate et optime sentiens non adest ; reliquos exceptis designatis ignosce mihi si non
numero consularis.  <reg>habes</reg> auctores consili publici.  <reg>qui</reg> numerus etiam bonis rebus exiguus esset, quid censes perditis?
<reg>qua</reg> re spes est omnis in vobis ; qui si idcirco abestis ut sitis in tuto, ne in vobis quidem ; sin aliquid dignum vestra
gloria cogitatis, velim salvis nobis ; sin id minus, res tamen publica per vos brevi tempore ius suum reciperabit.  <reg>ego</reg> tuis neque desum neque dero.  <reg>qui</reg> si quae ad me referent, mea tibi benevolentia fidesque praestabitur. <reg>vale</reg>.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>