<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:12.19.1-12.19.2</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:12.19.1-12.19.2</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="12" subtype="Book"><div type="textpart" n="19" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>libentissime</reg> legi tuas litteras ; in quibus iucundissimum mihi fuit, quod cognovi meas tibi redditas esse ; non enim dubitabam quin eas libenter lecturus esses, verebar ut redderentur.
<reg>bellum</reg> quod est in Syria Syriamque provinciam tibi tributam esse a Caesare ex tuis litteris cognovi.  <reg>eam</reg> rem
tibi volo bene et feliciter evenire ; quod ita fore confido fretus et industria et prudentia tua. </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>sed</reg> de Parthici belli

suspicione quod scribis, sane me commovit.  <reg>quid</reg> enim copiarum haberes cum ipse coniectura consequi poteram tum ex tuis litteris cognovi.  <reg>itaque</reg> opto ne se illa gens moveat hoc tempore, dum ad te legiones eae perducantur quas audio duci.  <reg>quod</reg> si paris copias ad confligendum non habebis, non te fugiet uti consilio M. Bibuli, qui se oppido munitissimo et copiosissimo tam diu tenuit quam
diu in provincia Parthi fuerunt.  <reg>sed</reg> haec melius ex re et ex tempore constitues ; mihi quidem usque curae erit quid agas, dum quid egeris sciero.  Litteras ad te numquam habui cui darem, quin dederim ; a te ut idem facias peto, in primisque ut ita ad tuos scribas, ut me tuum
sciant esse.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>