<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:12.18.1-12.19.1</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:12.18.1-12.19.1</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="12" subtype="Book"><div type="textpart" n="18" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>quod</reg> extremum fuit in ea epistula quam a te proxime accepi, ad id primum respondebo ; animum adverti enim hoc vos magnos oratores facere non numquam.  <reg>epistulas</reg> requiris meas ; ego autem numquam, cum mihi denuntiatum esset a tuis ire aliquem, non dedi.

<milestone unit="unit"/>
                        <reg>quod</reg> mihi videor ex tuis litteris intellegere te nihil commissurum esse temere nec ante quam scisses quo iste nescio qui Caecilius Bassus erumperet quicquam certi constituturum, id ego et speraram prudentia tua fretus et ut confiderem fecerunt tuae gratissimae mihi litterae, idque ut facias quam saepissime, ut et quid tu agas et quid agatur scire possim et etiam quid acturus sis, valde te rogo. <reg>etsi</reg> periniquo patiebar animo te a me digredi, tamen eo tempore me consolabar, quod et in summum otium te ire arbitrabar et ab impendentibus magnis negotiis discedere  
</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>utrumque</reg> contra accidit ; istic enim bellum est
exortum, hic pax consecuta, sed tamen eius modi pax in qua, si adesses, multa te non delectarent, ea tamen quae ne ipsum Caesarem quidem delectant.  <reg>bellorum</reg> enim civilium ii semper exitus sunt, ut non ea solum fiant quae velit victor, sed etiam ut iis mos gerendus sit quibus adiutoribus sit parta victoria.  <reg>equidem</reg> sic iam obdurui ut
ludis Caesaris nostri animo aequissimo viderem T. Plancum, audirem Laberi et Publili poemata.

<milestone unit="unit"/>
                        <reg>nihil</reg> mihi tam desse scito quam quicum haec familiariter docteque rideam.  <reg>is</reg> tu eris, si quam primum veneris ; quod ut facias, non mea solum sed etiam tua interesse arbitror.
</p></div></div><div type="textpart" n="19" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Romae m. Dec. a. <date when="-0046">708 (46)</date>.</seg><seg rend="salute">CICERO CORNIFICIO S.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>libentissime</reg> legi tuas litteras ; in quibus iucundissimum mihi fuit, quod cognovi meas tibi redditas esse ; non enim dubitabam quin eas libenter lecturus esses, verebar ut redderentur.
<reg>bellum</reg> quod est in Syria Syriamque provinciam tibi tributam esse a Caesare ex tuis litteris cognovi.  <reg>eam</reg> rem
tibi volo bene et feliciter evenire ; quod ita fore confido fretus et industria et prudentia tua. </p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>