<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:12.17.1-12.17.3</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:12.17.1-12.17.3</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="12" subtype="Book"><div type="textpart" n="17" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>grata</reg> mihi vehementer est memoria nostri tua quam significasti litteris ; quam ut conserves, non quo de tua con 'stantia dubitem sed quia mos est ita rogandi, rogo.
<reg>ex</reg> Syria nobis tumultuosiora quaedam nuntiata sunt, quae quia tibi sunt propiora quam nobis, tua me causa magis movent quam mea.  Romae summum otium est, sed ita ut malis salubre aliquod et honestum negotium ; quod
spero fore.  <reg>video</reg> id curae esse Caesari.

<milestone unit="unit"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>me</reg> scito, dum tu absis, quasi occasionem quandam

et licentiam nactum scribere audacius, et cetera quidem fortasse quae etiam tu concederes, sed proxime scripsi de optimo genere dicendi, in quo saepe suspicatus sum te .
a iudicio nostro sic scilicet ut doctum hominem ab non indocto paulum dissidere.  <reg>huic</reg> tu libro maxime velim ex animo, si minus, gratiae causa suffragere.  <reg>dicam</reg> tuis ut eum, si velint, describant ad teque mittant ; puto enim, etiam si rem minus probabis, tamen in ista solitudine, quicquid a me profectum sit, iucundum tibi fore.

<milestone unit="unit"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>quod</reg> mihi existimationem tuam dignitatemque
commendas, facis tu quidem omnium more, sed velim sic existimes, me cum amori quem inter nos mutuum esse intellegam plurimum tribuam, tum de summo ingenio et de studiis tuis
optimis et de spe amplissimae dignitatis ita iudicare ut neminem tibi anteponam, comparem paucos.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>