<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:12.10.1-12.10.4</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:12.10.1-12.10.4</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="12" subtype="Book"><div type="textpart" n="10" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>Lepidus, tuus adfinis, meus familiaris, <date>pr. K. Quintilis</date>  sententiis omnibus hostis a senatu iudicatus est ceterique
qui una cum illo a re p. defecerunt; quibus tamen ad sanitatem redeundi ante K. Sept. potestas facta est.  <reg>fortis</reg> sane senatus, sed maxime spe subsidi tui.  <reg>bellum</reg> quidem, cum haec scribebam, sane magnum erat scelere et levitate
Lepidi.  <reg>nos</reg> de Dolabella cotidie quae volumus audimus,
sed adhuc sine capite, sine auctore, rumore nuntio. </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>quod</reg>

cum ita esset, tamen litteris tuis, quas Nonis Maiis ex
castris datas acceperamus, ita persuasum erat civitati ut illum iam oppressum omnes arbitrarentur, te autem in
Italiam venire cum exercitu ut, si haec ex sententia confecta essent, consilio atque auctoritate tua, sin quid forte titubatum, ut fit in bello, exercitu tuo niteremur. <reg>quem</reg> quidem ego exercitum quibuscumque potuero rebus ornabo ; cuius rei tum tempus erit cum quid opis rei p.
laturus is exercitus sit aut quid iam tulerit notum esse coepe4t nam adhuc tantum conatus audiuntur optimi illi quidem et praeclarissimi, sed gesta res exspectatur, quam quidem aut iam esse aliquam aut appropinquare confido.
<reg>tua</reg> virtute, magnitudine animi nihil est nobilius. </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>itaque</reg>

optamus ut quam primum te in Italia videamus.  <reg>rem</reg> p.
nos habere arbitrabimur, si vos habebimus.  <reg>praeclare</reg> viceramus, nisi spoliatum, inermem, fugientem Lepidus recepisset Antonium.  <reg>itaque</reg> numquam tanto odio civitati Antonius fuit quanto est Lepidus ; ille enim ex turbulenta re p., hic ex pace et victoria bellum excitavit.  <reg>huic</reg> oppositos consules designatos habemus, in quibus est magna illa quidem spes sed anceps cura propter incertos exitus proeliorum. </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>persuade</reg> tibi igitur in te et in Bruto tuo esse
omnia, vos exspectari, Brutum quidem iam iamque. <reg>quod</reg> si, ut spero, victis hostibus nostris veneritis, tamen auctoritate vestra res p. exsurget et in aliquo statu tolerabili consistet; sunt enim permulta quibus erit medendum, etiam si res p. satis esse videbitur sceleribus hostium liberata.  <reg>vale</reg>.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>