<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:11.8.1-11.8.2</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:11.8.1-11.8.2</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="11" subtype="Book"><div type="textpart" n="8" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>eo</reg> tempore Polla tua misit ut ad te si quid vellem darem litterarum, cum quid scriberem non habebam ; omnia enim erant suspensa propter exspectationem legatorum, qui quid egissent nihildum nuntiabatur. <reg>haec</reg> tamen scribenda existimavi, primum senatum populumque R. de te laborare non solum salutis suae causa sed etiam dignitatis tuae.  <reg>admirabilis</reg> enim est quaedam tui nominis caritas amorque in te singularis omnium civium ; ita enim sperant atque confidunt, ut antea rege sic hoc tempore regno

te rem p. liberaturum. </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>
Romae dilectus habetur totaque Italia, si hic dilectus appellandus est, cum ultro se offerunt omnes tantus ardor animos hominum occupavit desiderio libertatis odioque diutinae servitutis.  <reg>de</reg> reliquis rebus a te iam exspectare litteras debemus quid ipse agas, quid noster Hirtius, quid Caesar meus ; quos spero brevi tempore societate victoriae tecum copulatos fore.  <reg>reliquum</reg> est ut de me id scribam, quod te ex tuorum litteris et spero et malo cognoscere, me neque deesse ulla in re neque umquam defuturum dignitati tuae.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>