<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:11.24.1-11.24.2</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:11.24.1-11.24.2</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="11" subtype="Book"><div type="textpart" n="24" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>narro</reg> tibi : antea subirascebar brevitati tuarum litterarum, nunc mihi loquax esse videor ; te igitur imitabor. <reg>quam</reg> multa quam paucis! te recte valere operamque dare ut cotidie melius, Lepidum commode sentire, tribus exercitibus quidvis nos oportere confidere.  <reg>si</reg> timidus essem, tamen ista epistula mi omnem metum abstersisses ; sed, ut mones, 'frenum momordi' ; etenim qui te incluso omnem spem habuerim in te, quid nunc putas? <reg>cupio</reg> iam vigiliam meam, Brute, tibi tradere, sed ita ut ne desim

constantiae meae. </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>quod</reg> scribis in Italia te moraturum dum tibi litterae meae veniant, si per hostem licet, non erraris (multa enim Romae), sin adventu tuo bellum confici potest, nihil sit antiquius.  <reg>pecunia</reg> expeditissima quae erat tibi
decreta est.  <reg>habes</reg> amantissimum Servium ; nos non desumus.  <date>viii Idus Iunias.</date>
                     </p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>