<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:11.22.1-11.22.2</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:11.22.1-11.22.2</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="11" subtype="Book"><div type="textpart" n="22" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>Cum Appio Claudio C. f. summa mihi necessitudo est multis eius officiis et meis mutuis constituta. <reg>peto</reg> a te maiorem in modum vel humanitatis tuae vel mea causa ut
eum auctoritate tua, quae plurimum valet, conservatum velis.  <reg>volo</reg> te, cum fortissimus vir cognitus sis, etiam clementissimum existimari.  Magno tibi erit ornamento nobilissimum adulescentem beneficio tuo esse salvum ;
cuius quidem causa hoc melior debet esse, quod pietate adductus propter patris restitutionem se cum Antonio coniunxit. </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>qua</reg> re etsi minus veram causam habebis, tamen

vel probabilem aliquam poteris inducere.  <reg>nutus</reg> tuus potest hominem summo loco natum, summo ingenio, summa
virtute, officiosissimum praeterea et gratissimum, incolumem in civitate retinere.  <reg>quod</reg> ut facias ita a te peto, ut maiore studio magisve ex animo petere non possim.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>