<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:11.21.1-11.21.4</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:11.21.1-11.21.4</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="11" subtype="Book"><div type="textpart" n="21" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>dei</reg> isti Segulio male faciant, homini nequissimo omnium,

qui sunt, qui fuerunt, qui futuri sunt!  <reg>quid</reg>? tu illum tecum solum aut cum Caesare? qui neminem praetermiserit, quicum loqui potuerit, cui non eadem ista dixerit.  <reg>te</reg> tamen, mi Brute, sic amo ut debeo, quod istud quicquid esset nugarum me scire voluisti ; signum enim magnum
amoris dedisti. 
</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>nam</reg> quod idem Segulius, veteranos queri, quod tu et Caesar in decem viris non essetis, utinam ne ego quidem essem! quid enim molestius? <reg>sed</reg> tamen, cum ego sensissem de iis qui exercitus haberent sententiam

ferri oportere, idem illi qui solent reclamarunt ; itaque excepti etiam estis me vehementer repugnante.  Quocirca Segulium neglegamus qui res novas quaerit, non quo veterem comederit (nullam enim habuit) sed hanc ipsam recentem novam devoravit. </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>quod</reg> autem scribis te, quod pro te
ipso non facias, id pro me, ut de me timeas aliquid, omni te, vir optime mihique carissime, Brute, de me metu libero ; ego enim quae provideri poterunt non fallar in iis, quae cautionem non habebunt de iis non ita valde laboro.  <reg>sim</reg> enim impudens, si plus postulem quam homini a rerum natura tribui potest.

<milestone unit="unit"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>quod</reg> mihi praecipis ut caveam ne timendo magis timere cogar, et sapienter et amicissime praecipis ; sed velim tibi persuadeas, cum te constet excellere hoc genere virtutis ut numquam extimescas, numquam perturbere, me huic tuae virtuti proxime accedere.  <reg>quam</reg> ob rem nec metuo quicquam et cavebo omnia.  <reg>sed</reg> vide ne tua iam, mi Brute, culpa futura sit, si ego quicquam timeam.  <reg>tuis</reg> enim opibus et consulatu tuo, etiam si timidi essemus, tamen omnem timorem abiceremus, praesertim cum persuasum omnibus esset mihique maxime a te nos unice diligi.
<reg>consiliis</reg> tuis, quae scribis de quattuor legionibus deque agris adsignandis ab utroque vestrum, vehementer adsentior. <reg>itaque</reg> cum quidam de conlegis nostris agrariam curationem ligurrirent, disturbavi rem totamque nobis integram reservavi.  <reg>si</reg> quid erit occultius et, ut scribis, 'reconditum,' meorum aliquem mittam, quo fidelius ad te litterae perferantur. Pr. <reg>non</reg>. Iun.

</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>