<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:11.13.1-11.13.4</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:11.13.1-11.13.4</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="11" subtype="Book"><div type="textpart" n="13" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>iam</reg> non ago tibi gratias ; cui enim re vix referre possum, huic verbis non patitur res satis fieri.  <reg>attendere</reg> te volo quae in manibus sunt ; qua enim prudentia es, nihil te fugiet, si meas litteras diligenter legeris.  <reg>sequi</reg> confestim Antonium his de causis, Cicero, non potui : <reg>eram</reg> sine equitibus, sine iumentis ; Hirtium perisse nesciebam, Aquilam perisse nesciebam ; Caesari non credebam prius quam convenissem et conlocutus essem.  <reg>hic</reg> dies hoc modo

abiit. </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>postero</reg> die mane a Pansa sum accersitus Bononiam. Cum in itinere essem, nuntiatum mihi est eum mortuum esse.  <reg>recurri</reg> ad meas copiolas ; sic enim vere eas appellare possum ; sunt extenuatissimae et inopia omnium rerum pessime acceptae.  <reg>biduo</reg> me Antonius antecessit, itinera fecit multo maiora fugiens quam ego sequens ; ille enim iit passim, ego ordinatim.  <reg>quacumque</reg> iit, ergastula solvit,
homines abripuit, constitit nusquam prius quam ad Vada venit ; quem locum volo tibi esse notum.  <reg>iacet</reg> inter Appenninum et Alpis impeditissimus ad iter faciendum. </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>
Cum

abessem ab eo milia passuum xxx et se iam Ventidius
coniunxisset contio eius ad me est adlata, in qua petere coepit a militibus ut se trans Alpis sequerentur ; sibi cum
M. Lepido convenire.  <reg>succlamatum</reg> est ei frequenter a militibus Ventidianis (nam suos valde quam paucos habet) sibi aut in Italia pereundum esse aut vincendum, et orare
coeperunt ut Pollentiam iter facerent.  Cum sustinere eos non posset, in posterum diem iter suum contulit. </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>hac</reg>

re mihi nuntiata statim quinque cohortis Pollentiam praemisi meumque iter eo contuli.  Hora ante praesidium meum Pollentiam venit quam Trebellius cum equitibus.
<reg>sane</reg> quam sum gavisus ; in hoc enim victoriam puto consistere  <gap reason="omitted"/> 
                     </p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>