<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:11.11.1-11.11.2</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:11.11.1-11.11.2</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="11" subtype="Book"><div type="textpart" n="11" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>eodem</reg> exemplo a te mi litterae redditae sunt, quo pueri mei attulerunt.  <reg>tantum</reg> me tibi debere existimo, quantum
persolvere difficile est.  <reg>scripsi</reg> tibi quae hic gererentur.
<reg>in</reg> itinere est Antonius, ad Lepidum proficiscitur ; ne de
Planco quidem spem adhuc abiecit, ut ex libellis eius animadverti qui in me inciderunt ; in quibus, quos ad
Asinium, quos ad Lepidum, quos ad Plancum mitteret scribebat.  <reg>ego</reg> tamen non habui ambiguum et statim ad Plancum misi et biduo ab Allobrogibus et totius Galliae legatos exspecto ; quos confirmatos domum remittam. </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>tu</reg>

quae istic opus erunt administrari prospicies, ut ex tua
voluntate reique publicae commodo fiant.  <reg>malevolentiae</reg> hominum in me, si poteris, occurres ; si non potueris, hoc consolabere, quod me de statu meo nullis contumeliis deterrere possunt.  Pr. <reg>non</reg>. Mai. ex castris finibus Statiellensium.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>