<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:10.9.1-10.9.3</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:10.9.1-10.9.3</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="10" subtype="Book"><div type="textpart" n="9" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>nihil</reg> me tibi temere aut te ceteris de me frustra recepisse laetor ; certe hoc maius habes testimonium amoris mei, quo maturius tibi quam ceteris consilia mea volui esse nota.

<reg>in</reg> dies vero meritorum meorum fieri accessiones pervidere te spero, cogniturum magis recipio. </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>quod</reg> ad me attinet,

mi Cicero, (ita ab imminentibus malis res p. me adiuvante liberetur!) sic honores praemiaque vestra suspicio conferenda certe cum immortalitate, ut sine iis nihil de meo studio perseverantiaque sim remissurus. Nisi in multitudine optimorum civium impetus animi mei fuerit singularis et opera praecipua, nihil ad meam dignitatem accedere volo suffragatione vestra. </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>concupisco</reg> autem nihil mihi (contra 
quod ipse pugno) ; et temporis et rei te moderatorem facile patior esse. <reg>nihil</reg> aut sero aut exigue a patria civi tributum potest videri.
<milestone unit="para"/>
                        <reg>exercitum</reg> a. d. <date>vi K. Maias</date> Rhodanum traieci magnis itineribus, Vienna equites mille via breviore praemisi.  <reg>ipse</reg>
si ab Lepido non impediar, celeritate satis faciam ; si autem itineri meo se opposierit, ad tempus consilium capiam.  <reg>copias</reg> adduco et numero et genere et fidelitate firmissimas.  <reg>te</reg> ut diligas me, si mutuo te facturum scis, rogo.  <reg>vale</reg>.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>