<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:10.6.1-10.6.3</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:10.6.1-10.6.3</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="10" subtype="Book"><div type="textpart" n="6" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>quae</reg> locutus est Furnius noster de animo tuo in rem p., ea gratissima fuerunt senatui, p. R. probatissima ; quae autem tuae recitatae litterae sunt in senatu, nequaquam consentire cum Furni oratione visae sunt.  <reg>pacis</reg> enim auctor eras; cum conlega tuus, vir clarissimus, a foedissimis, latronibus obsideretur, qui aut positis armis pacem petere debent aut, si pugnantes eam postulant, victoria pax non pactione parienda est.  <reg>sed</reg> de pace litterae vel Lepidi vel tuae quam in partem acceptae sint, ex viro optimo, fratre tuo, et ex C. Furnio poteris cognoscere.

</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>me</reg> autem impulit
tui caritas ut, quamquam nec tibi ipsi consilium deesset, et fratris Furnique benevolentia fidelisque prudentia tibi praesto esset futura, vellem tamen meae quoque auctoritatis pro plurimis nostris necessitudinibus praeceptum ad te aliquod pervenire.  <reg>crede</reg> igitur mihi, Plance, omnis, quos adhuc gradus dignitatis consecutus sis (es autem adeptus amplissimos) eos honorum vocabula habituros, non dignitatis insignia, nisi te cum libertate populi R. et cum senatus auctoritate coniunxeris.  <reg>seiunge</reg> te, quaeso, aliquando ab
iis, cum quibus te non tuum iudicium sed temporum vincla
coniunxerunt. </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>complures</reg> in perturbatione rei p. consules

dicti, quorum nemo consularis habitus est, nisi qui animo
exstitit in rem p. consularis.  <reg>talem</reg> igitur te esse oportet, qui primum te ab impiorum civium tui dissimillimorum
societate seiungas, deinde te senatui bonisque omnibus auctorem, principem, ducem praebeas, postremo ut pacem esse iudices non in armis positis sed in abiecto armorum et servitutis metu.  <reg>haec</reg> si et ages et senties, tum eris non modo consul et consularis, sed magnus etiam consul et
consularis ; sin aliter, tum in istis amplissimis nominibus honorum non modo dignitas nulla erit sed erit summa deformitas. <reg>haec</reg> impulsus benevolentia scripsi paulo severius ; quae tu in experiendo ea ratione, quae te digna est, vera esse cognosces.  D. <date>xiii K. Apr.</date>

                     </p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>