<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:10.4.1-10.4.4</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:10.4.1-10.4.4</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="10" subtype="Book"><div type="textpart" n="4" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>gratissimae</reg> mihi tuae litterae fuerunt, quas ex Furni sermone te scripsisse animadverti.  <reg>ego</reg> autem praeteriti temporis excusationem adfero, quod te profectum audieram nec multo ante redisse scii quam ex epistula tua cognovi. <reg>nullum</reg> enim in te officium ne minimum quidem sine maxima culpa videor posse praeterire, in quo tuendo habeo causas plurimas vel paternae necessitudinis vel meae a

pueritia observantiae vel tui erga me . .
mutui amoris. </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>qua</reg> re,
mi Cicero, quod mea tuaque patitur aetas, persuade tibi te unum esse in quo ego colendo patriam mihi constituerim sanctitatem.  <reg>omnia</reg> igitur tua consilia mihi non magis prudentiae plena, quae summa est, videntur quam fidelitatis, quam ego ex mea conscientia metior.  <reg>qua</reg> re, si aut aliter sentirem, certe admonitio tua me reprimere aut, si dubitarem, hortatio impellere posset ut id sequerer, quod tu optimum putares ; nunc vero quid est quid me in aliam partem trahere possit?  <reg>quaecumque</reg> in me bona sunt aut fortunae beneficio tributa aut meo labore parta, etsi a te propter amorem carius sunt aestimata, tamen vel inimicissimi
iudicio tanta sunt ut praeter bonam famam nihil desiderare videantur. </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>qua</reg> re hoc unum tibi persuade, quantum viribus

eniti, consilio providere, auctoritate monere potuero, hoc omne rei p. semper futurum.  <reg>non</reg> est ignotus mihi sensus tuus.  <reg>neque</reg> si facultas optabilis mihi quidem tui praesentis esset, umquam a tuis consiliis discreparem nec nunc committam ut ullum meum factum reprehendere iure possis. </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>sum</reg> in exspectatione omnium rerum, quid in Gallia

citeriore, quid in urbe mense Ianuario geratur, ut sciam.  interim maximam hic sollicitudinem curamque sustineo, ne
inter aliena vitia hae gentes nostra mala suam putent occasionem.  <reg>quod</reg> si proinde ut ipse mereor mihi successerit, certe et tibi, cui maxime cupio, et omnibus viris bonis satis faciam.  <reg>fac</reg> valeas meque mutuo diligas.   .
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>