<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:10.25.1-10.25.3</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:10.25.1-10.25.3</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="10" subtype="Book"><div type="textpart" n="25" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>si</reg> interest, id quod homines arbitrantur, rei p. te, ut instituisti atque fecisti, navare operam rebusque maximis, quae ad exstinguendas reliquias belli pertinent, interesse, nihil videris melius neque laudabilius neque honestius facere posse, istamque operam tuam, navitatem, animum in rem p. celeritati praeturae anteponendam censeo.  <reg>nolo</reg>
enim te ignorare quantam laudem consecutus sis ; mihi crede, proximam Planco, idque ipsius Planci testimonio, praeterea fama scientiaque omnium. </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>quam</reg> ob rem, si

quid operis tibi etiam nunc restat, id maximo opere censeo
persequendum ; quid enim honestius, aut quid honesto anteponendum?  <reg>sin</reg> autem satis factum rei p. putas, celeriter ad comitia, quoniam mature futura sunt, veniendum censeo, dum modo ne <del>quid</del> haec ambitiosa festinatio aliquid imminuat eius gloriae, quam consecuti sumus. <reg>multi</reg>
clarissimi viri, cum rei p. darent operam, annum petitionis suae non obierunt.  <reg>quod</reg> eo facilius nobis est, quod non est annus hic tibi destinatus, ut, si aedilis fuisses, post biennium tuus annus esset.  <reg>nunc</reg> nihil praetermittere videbere usitati et quasi legitimi temporis ad petendum.
<reg>video</reg> autem Planco cos., etsi etiam sine eo rationes expeditas haberes, tamen splendidiorem petitionem tuam, si modo ista ex sententia confecta essent. </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>omnino</reg> plura me

scribere, cum tuum tantum consilium iudiciumque sit, non
ita necesse arbitrabar ; sed tamen sententiam meam tibi ignotam esse nolebam ; cuius est haec summa, ut omnia te
metiri dignitate malim quam ambitione maioremque fructum ponere in perpetuitate laudis quam in celeritate praeturae. <reg>haec</reg> eadem locutus sum domi meae adhibito Quinto, fratre meo et Caecina et Calvisio studiosissimis tui, cum Dardanus,
libertus tuus, interesset.  <reg>omnibus</reg> probari videbatur oratio mea ; sed tu optime iudicabis.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>