<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:10.20.1-10.20.3</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:10.20.1-10.20.3</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="10" subtype="Book"><div type="textpart" n="20" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>ita</reg> erant omnia quae istim adferebantur incerta, ut quid ad te scriberem non occurreret.  <reg>modo</reg> enim quae vellemus de Lepido, modo contra nuntiabantur ; de te tamen fama constans nec decipi posse nec vinci ; quorum alterius fortuna partem habet quandam, alterum proprium

est prudentiae tuae. </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>sed</reg> accepi litteras a conlega tuo datas Idibus Maiis, in quibus erat te ad se scripsisse a Lepido non recipi Antonium ; quod erit certius, si tu ad nos idem scripseris.  <reg>sed</reg> minus audes fortasse propter inanem laetitiam litterarum superiorum.  <reg>verum</reg>, ut errare, mi Plance, potuisti (quis enim id effugerit?), sic decipi te non potuisse quis non videt? nunc vero etiam <del>iam</del> erroris causa sublata est ; culpa enim illa 'his ad eundem' vulgari reprehensa proverbio est.  <reg>sin</reg> ut scripsisti ad conlegam, ita se res habet, omni cura liberati sumus nec tamen erimus prius
quam ita esse tu nos feceris certiores. </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>mea</reg> quidem, ut ad

te saepius scripsi, haec sententia est, qui reliquias huius belli oppresserit, eum totius belli confectorem fore ; quem te et opto esse et confido futurum.  <reg>studia</reg> mea erga te,
quibus certe nulla esse maiora potuerunt, tibi tam grata esse quam ego putavi fore, minime miror vehementerque laetor. <reg>quae</reg> quidem tu, si recte istic erit, maiora et graviora cognosces.  <date>iiii K. Iun.</date>
                     </p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>