<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:10.19.1-10.19.2</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:10.19.1-10.19.2</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="10" subtype="Book"><div type="textpart" n="19" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>quamquam</reg> gratiarum actionem a te non desiderabam, cum te re ipsa atque animo scirem esse gratissimum, tamen (fatendum est enim) fuit ea mihi periucunda ; sic enim vidi,
quasi ea quae oculis cernuntur, me a te amari.  <reg>dices</reg> :
'quid antea?' <reg>semper</reg> equidem sed numquam inlustrius. Litterae tuae mirabiliter gratae sunt senatui cum rebus ipsis, quae erant gravissimae et maximae, fortissimi animi summique consili, tum etiam gravitate sententiarum atque

verborum. </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>sed</reg>, mi Plance, incumbe ut belli extrema
perficias.  <reg>in</reg> hoc erit summa et gratia et gloria.  <reg>cupio</reg> omnia rei p. causa ; sed me hercules in ea conservanda iam defetigatus non multo plus patriae faveo quam tuae gloriae, cuius maximam facultatem tibi di immortales, ut spero, dedere ; quam complectere obsecro.  <reg>qui</reg> enim Antonium oppresserit, is hoc bellum taeterrimum periculosissimumque confecerit.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>