<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:10.16.1-10.16.2</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:10.16.1-10.16.2</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="10" subtype="Book"><div type="textpart" n="16" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>nihil</reg> post hominum memoriam gloriosius, nihil gratius, ne tempore quidem ipso opportunius accidere vidi quam tuas, Plance, litteras.  <reg>redditae</reg> sunt enim frequenti senatu Cornuto, cum is frigidas sane et inconstantis recitasset litteras Lepidi.  <reg>sub</reg> eas statim recitatae sunt tuae non sine magnis quidem clamoribus.  Cum rebus enim ipsis essent et studiis O beneficiisque in rem p. gratissimae, tum erant gravissimis verbis ac sententiis.  <reg>flagitare</reg> senatus institit Cornutum ut referret statim de tuis litteris.  <reg>ille</reg> se considerare velle. Cum ei magnum convicium fieret cuncto a senatu, quinque tribuni plebi rettulerunt.  Servilius rogatus rem distulit ; ego eam sententiam dixi, cui sunt adsensi ad unum.  <reg>ea</reg>

quae fuerit ex s. c. cognosces. </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>tu</reg> quamquam consilio non eges vel abundas potius, tamen hoc animo esse debes ut nihil huc reicias neve in rebus tam subitis tamque
angustis a senatu consilium petendum putes, ipse tibi sis senatus, quocumque te ratio rei p. ducet sequare, cures ut ante factum aliquid a te egregium audiamus quam futurum putarimus.  <reg>illud</reg> tibi promitto, quicquid erit a te factum,
id senatum non modo ut fideliter sed etiam ut sapienter factum comprobaturum. .

</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>