<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:10.13.1-10.13.2</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:10.13.1-10.13.2</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="10" subtype="Book"><div type="textpart" n="13" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>ut</reg> primum potestas data est augendae dignitatis tuae, nihil praetermisi in te ornando, quod positum esset aut in praemio virtutis aut in honore verborum.  <reg>id</reg> ex ipso s. c. poteris cognoscere ita enim est perscriptum, ut a me de
scripto dicta sententia est ; quam senatus frequens secutus 

est summo studio magnoque consensu. </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>ego</reg> quamquam
ex tuis litteris, quas mihi misisti perspexeram te magis iudicio bonorum quam insignibus gloriae delectari, tamen considerandum nobis existimavi, etiam si tu nihil postulares, quantum tibi a re p. deberetur.  <reg>tu</reg> contexes extrema cum primis. <reg>qui</reg> enim M. Antonium oppresserit, is bellum confecerit ; itaque Homerus non Aiacem nec Achillem sed Ulixem appellavit <foreign xml:lang="greek">ptolipo/rqion</foreign>.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>