<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:10.12.4-10.12.5</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:10.12.4-10.12.5</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="10" subtype="Book"><div type="textpart" n="12" subtype="letter"><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>venit</reg> 
paratus Servilius Iovi ipsi iniquus, cuius in templo res agebatur. <reg>hunc</reg> quem ad modum fregerim quantaque contentione Titium intercessorem abiecerim, ex aliorum te litteris malo cognoscere ; unum hoc ex meis : <reg>senatus</reg>
gravior, constantior, amicior tuis laudibus esse non potuit quam tum fuit, nec vero tibi senatus amicior quam cuncta civitas ; mirabiliter enim populus R. universus et omnium generum ordinumque consensus ad liberandam rem p. conspiravit.

<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p>
Perge igitur, ut agis, nomenque tuum commenda immortalitati atque haec omnia, quae habent speciem gloriae conlectam inanissimis splendoris insignibus contemne, brevia, fucata, caduca existima.  <reg>verum</reg> decus in virtute positum est, quae maxime inlustratur magnis in rem p. meritis.
<reg>eam</reg> facultatem habes maximam.  <reg>quam</reg> quoniam complexus es et tenes, perfice ut ne minus res p. tibi quam tu rei p. debeas.  <reg>me</reg> tuae dignitatis non modo fautorem sed etiam amplificatorem cognosces.  <reg>id</reg> cum rei p. quae mihi vita est mea carior, tum nostrae necessitudini debere me
iudico.  <reg>atque</reg> in his curis, quas contuli ad dignitatem
tuam, cepi magnam voluptatem, quod bene cognitam mihi T. Munati prudentiam et fidem magis etiam perspexi in eius incredibili erga te benevolentia et diligentia.  <date>iii Idus Apr.</date>
                     </p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>