<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:10.10.1-10.10.2</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:10.10.1-10.10.2</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="10" subtype="Book"><div type="textpart" n="10" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>etsi</reg> satis ex Furnio nostro cognoram quae tua voluntas, quod consilium de re p. esset, tamen tuis litteris lectis
liquidius de toto sensu tuo iudicavi.  <reg>quam</reg> ob rem, quamquam in uno proelio omnis fortuna rei p. disceptatur (quod
quidem, cum haec legeres, iam decretum arbitrabar fore), tamen ipsa fama, quae de tua voluntate percrebruit, magnam es laudem consecutus.  <reg>itaque</reg> si consulem Romae habuissemus, declaratum esset ab senatu cum tuis magnis honoribus quam gratus esset conatus et apparatus tuus.
<reg>cuius</reg> rei non modo non praeteriit tempus sed ne maturum quidem etiam nunc meo quidem iudicio fuit.  <reg>is</reg> enim denique honos mihi videri solet, qui non propter spem futuri benefici sed propter magna merita claris viris de

fertur et datur. </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>qua</reg> re, sit modo aliqua res p. in qua 
honos elucere possit, omnibus; mihi crede, amplissimis honoribus abundabis.  <reg>is</reg> autem, qui vere appellari potest honos, non invitamentum ad tempus sed perpetuae virtutis est praemium.  <reg>quam</reg> ob rem, mi Plance, incumbe toto pectore ad laudem, subveni patriae, opitulare conlegae, omnium gentium consensum et incredibilem conspirationem adiuva.  <reg>me</reg> tuorum consiliorum adiutorem, dignitatis fautorem, omnibus in rebus tibi amicissimum fidelissimumque cognosces.  <reg>ad</reg> eas enim causas, quibus inter nos amore sumus, officiis, vetustate coniuncti, patriae cantas accessit, eaque effecit ut tuam vitam anteferrem meae. <date>iii K. Apr.</date>
                     </p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>