<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:1.9.5-1.9.15</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:1.9.5-1.9.15</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="1" subtype="Book"><div type="textpart" n="9" subtype="letter"><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p><reg>etsi</reg> iam primis temporibus illis multis rebus meus offendebatur animus, cum te agente de reliqua nostra dignitate aut occulta non nullorum odia aut obscura in me studia cernebam; nam neque de monimentis meis ab iis adiutus es, a quibus debuisti, neque de vi nefaria, qua cum fratre eram domo expulsus, neque hercule in iis ipsis rebus, quae quamquam erant mihi propter rei familiaris naufragia necessariae, tamen a me minimi putabantur, in meis damnis ex auctoritate senatus sarciendis eam voluntatem, quam exspectaram, praestiterunt.  <reg>quae</reg> cum viderem (neque erant obscura), non tamen tam acerba mihi haec accidebant, quam erant
illa grata, quae fecerant. 

</p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p><reg>itaque</reg>, quamquam et Pompeio plurimum te quidem ipso praedicatore ac teste debebam et eum non solum beneficio, sed amore etiam et perpetuo quodam iudicio meo diligebam, tamen non reputans, quid ille vellet, in omnibus meis sententiis de re publica pristinis
permanebam. 

</p></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p><reg>ego</reg> sedente Cn. Pompeio, cum, ut laudaret P. Sestium, introisset in urbem dixissetque testis Vatinius me fortuna et felicitate C. Caesaris commotum illi amicum esse coepisse, dixi me M. Bibuli fortunam, quam ille adflictam putaret, omnium triumphis victoriisque anteferre, dixique eodem teste alio loco eosdem esse, qui Bibulum exire domo prohibuissent et qui me coegissent; tota vero interrogatio mea nihil habuit nisi reprehensionem illius tribunatus.  <reg>in</reg> quo omnia dicta sunt libertate animoque maximo de vi, de auspiciis, de donatione regnorum, neque
vero hac in causa modo, sed constanter saepe in senatu. 

</p></div><div type="textpart" n="8" subtype="section"><p><reg>quin</reg> etiam Marcellino et Philippo consulibus Nonis Aprilibus mihi est senatus adsensus, ut de agro Campano frequenti senatu Idibus Maiis referretur.  <reg>num</reg> potui magis in arcem illius causae invadere aut magis oblivisci temporum meorum, meminisse actionum? <reg>hac</reg> a me sententia dicta magnus animorum motus est factus cum eorum, quorum oportuit, tum illorum etiam, quorum numquam putaram. 

</p></div><div type="textpart" n="9" subtype="section"><p><reg>nam</reg> hoc senatus consulto in meam sententiam facto Pompeius cum mihi nihil ostendisset se esse offensum, in Sardiniam et in Africam profectus est eoque itinere Lucam ad Caesarem venit.  <reg>ibi</reg> multa de mea sententia questus est Caesar, quippe qui etiam Ravennae Crassum ante vidisset ab eoque in me esset incensus.  <reg>sane</reg> moleste Pompeium id ferre constabat; quod ego cum audissem ex aliis, maxime ex meo fratre cognovi.  <reg>quem</reg> cum in Sardinia Pompeius paucis post diebus quam Luca discesserat convenisset, 'te,' inquit, 'ipsum cupio; nihil opportunius potuit accidere. Nisi cum Marco fratre diligenter egeris, dependendum tibi est, quod mihi pro illo spopondisti.'  <reg>quid</reg> multa? questus est graviter; sua merita commemoravit quid egisset saepissime de actis Caesaris cum ipso meo fratre quidque sibi is de me recepisset, in memoriam redegit seque, quae de mea salute egisset, voluntate Caesaris egisse ipsum meum fratrem testatus est.  <reg>cuius</reg> causam dignitatemque mihi ut commendaret, rogavit ut eam ne oppugnarem, si nollem aut non possem tueri. 

</p></div><div type="textpart" n="10" subtype="section"><p><reg>haec</reg> cum ad me frater pertulisset et cum tamen Pompeius ad me cum mandatis Vibullium misisset, ut integrum mihi de causa Campana ad suum reditum reservarem, conlegi ipse me et cum ipsa quasi re publica conlocutus sum, ut mihi tam multa pro se perpesso atque perfuncto concederet, ut officium meum memoremque in bene meritos animum fidemque fratris mei praestarem,

eumque, quem bonum civem semper habuisset, bonum virum esse pateretur.  <reg>in</reg> illis autem meis actionibus sententiisque omnibus, quae Pompeium videbantur offendere, certorum hominum, quos iam debes suspicari, sermones referebantur ad me, qui cum illa sentirent in re publica,  quae ego agebam, semperque sensissent, me tamen non satis facere Pompeio Caesaremque inimicissimum mihi futurum gaudere se aiebant.  <reg>erat</reg> hoc mihi dolendum, sed
multo illud magis, quod inimicum meum (meum autem? immo vero legum, iudiciorum, oti, patriae, bonorum omnium) sic amplexabantur, sic in manibus habebant, sic fovebant, sic me praesente osculabantur, non illi quidem ut mihi stomachum facerent, quem ego funditus perdidi, sed certe ut facere se arbitrarentur. <reg>hic</reg> ego, quantum humano consilio efficere potui, circumspectis rebus meis omnibus rationibusque subductis summam feci cogitationum mearum omnium; quam tibi, si potero, breviter exponam.


<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="11" subtype="section"><p><reg>ego</reg> si ab improbis et perditis civibus rem publicam teneri viderem, sicut et Cinneis temporibus scimus et non nullis aliis accidisse, non modo praemiis, quae apud me minimum valent, sed ne periculis quidem compulsus ullis, quibus tamen moventur etiam fortissimi viri, ad eorum causam me adiungerem, ne si summa quidem eorum in me merita constarent. Cum autem in re publica Cn. Pompeius princeps esset vir, is qui hanc potentiam et gloriam maximis in rem publicam meritis praestantissimisque rebus gestis esset consecutus, cuiusque ego dignitatis ab adulescentia fautor, in praetura autem et in consulatu adiutor etiam exstitissem, cumque idem auctoritate et sententia per se, consiliis et studiis tecum me adiuvisset meumque inimicum unum in civitate haberet inimicum, non putavi famam inconstantiae mihi pertimescendam, si quibusdam in sententiis paulum me inmutassem meamque voluntatem ad summi viri de meque optime meriti dignitatem adgregassem.


<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="12" subtype="section"><p><reg>in</reg> hac sententia complectendus erat mihi Caesar, ut vides, in coniuncta et causa et dignitate.  <reg>hic</reg> multum
valuit cum vetus amicitia, quam tu non ignoras mihi et Quinto fratri cum Caesare fuisse, tum humanitas eius ac liberalitas brevi tempore et litteris et officiis perspecta nobis et cognita. <reg>vehementer</reg> etiam res ipsa publica me movit, quae mihi videbatur contentionem, praesertim maximis
rebus a Caesare gestis, cum illis viris nolle fieri et, ne fieret, vehementer recusare.  <reg>gravissime</reg> autem me in hac mente impulit et Pompei fides, quam de me Caesari dederat, et fratris mei, quam Pompeio.  <reg>erant</reg> praeterea haec animadvertenda in civitate, quae sunt apud Platonem
nostrum scripta divinitus, quales in re publica principes essent, talis reliquos solere esse civis.  <reg>tenebam</reg> memoria nobis consulibus ea fundamenta iacta iam e<date>x K. Ianuariis</date> confirmandi senatus, ut neminem mireari oporteret Nonis Decembri tantum vel animi fuisse in illo
ordine vel auctoritatis, idemque memineram nobis privatis
usque ad Caesarem et Bibulum consules, cum sententiae
nostrae magnum in senatu pondus haberent, unum  fere e  sensum fuisse bonorum omnium.  

</p></div><div type="textpart" n="13" subtype="section"><p><reg>postea</reg>, cum tu Hispaniam citeriorem cum imperio obtineres neque res publica
consules haberet, sed mercatores provinciarum et seditionum servos ac ministros, iecit quidam casus caput meum quasi certaminis causa in mediam contentionem dissensionemque civilem.  <reg>quo</reg> in discrimine cum mirificus senatus, incredibilis Italiae totius, singularis omnium bonorum consensus in
me tuendo exstitisset, non dicam, quid acciderit (multorum est enim et varia culpa), tantum dicam brevi, non mihi exercitum sed duces defuisse.  <reg>in</reg> quo ut iam sit in iis culpa, qui me non defenderunt, non minor est in iis, qui reliquerunt, et, si accusandi sunt, si qui pertimuerunt, magis etiam reprehendendi, si qui se timere simularunt.  <reg>illud</reg> quidem certe nostrum consilium iure laudandum est, qui meos civis et a me conservatos et me servare cupientis spoliatos ducibus ervis armatis obici noluerim declararique maluerim, quanta vis esse potuisset in consensu bonorum, si iis pro me stante pugnare licuisset, cum adflictum excitare potuissent; quorum quidem animum tu non perspexisti solum, cum de me ageres, sed etiam confirmasti atque
tenuisti. 

</p></div><div type="textpart" n="14" subtype="section"><p><reg>qua</reg> in causa (non modo non negabo, sed etiam semper et meminero et praedicabo libenter) usus es quibus  dam nobilissimis hominibus fortioribus in me restituendo, quam fuerant idem in tenendo.  <reg>qua</reg> in sententia si constare voluissent, suam auctoritatem simul cum salute mea reciperassent.  <reg>recreatis</reg> enim bonis viris consulatu tuo et constantissimis atque optimis actionibus tuis excitatis, Cn. Pompeio praesertim ad causam adiuncto, cum etiam Caesar rebus maximis gestis singularibus ornatus et novis honoribus ac iudiciis senatus ad auctoritatem eius ordinis adiungeretur, nulli improbo civi locus ad rem publicam
violandam esse potuisset. 

</p></div><div type="textpart" n="15" subtype="section"><p><reg>sed</reg> attende, quaeso, quae sint consecuta.  <reg>primum</reg> illa furia muliebrium religionum, qui non pluris fecerat 
<reg>bonam</reg> deam quam tris sorores, impunitatem est illorum sententiis adsecutus, qui, cum tr. pl. poenas a seditioso civi per bonos viros iudicio persequi vellet, exemplum praeclarissimum in posterum vindicandae seditionis de re publica sustulerunt, idemque postea non meum
monumentum (non enim illae manubiae meae, sed operis locatio mea fuerat), monumentum vero senatus hostili nomine et cruentis inustum litteris esse passi sunt. <reg>qui</reg> me homines quod salvum esse voluerunt, est mihi gratissimum; sed vellem non solum salutis meae quem ad modum medici, sed ut aliptae etiam virium et coloris rationem habere voluissent.  <reg>nunc</reg>, ut Apelles Veneris caput et summa pectoris politissima arte perfecit, reliquam partem corporis incohatam reliquit, sic quidam homines in capite meo solum elaborarunt, reliquum corpus imperfectum ac rude reliquerunt.

</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>