<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:1.5b.1-1.5b.2</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:1.5b.1-1.5b.2</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="1" subtype="Book"><div type="textpart" n="5b" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>hic</reg> quae agantur quaeque acta sint, ea te et litteris multorum et nuntiis cognosse arbitror; quae autem posita sunt in coniectura quaeque videntur fore, ea puto tibi a me
scribi oportere.  <reg>postea</reg> quam Pompeius et apud populum a. d. <date>viii Idus Februarias</date>, quom pro Milone diceret, clamore convicioque iactatus est in senatuque a Catone aspere et acerbe inimicorum magno silentio est accusatus, visus est mihi vehementer esse perturbatus.  <reg>itaque</reg> Alexandrina causa, quae nobis adhuc integra est (nihil enim tibi detraxit senatus nisi id, quod per eandem religionem dari
alteri non potest), videtur ab illo plane esse deposita. 

</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>nunc</reg> id speramus idque molimur, ut rex, cum intellegat sese, quod cogitabat, ut a Pompeio reducatur, adsequi non posse et, nisi per te sit restitutus, desertum se atque abiectum fore, proficiscatur ad te; quod sine ulla dubitatione, si Pompeius paulum modo ostenderit sibi placere, faciet; sed nosti hominis tarditatem et taciturnitatem.  <reg>nos</reg> tamen nihil, quod ad eam rem pertineat, praetermittimus.  <reg>ceteris</reg> iniuriis, quae propositae sunt a Catone, facile, ut spero, resistemus.  Amicum ex consularibus neminem tibi esse video praeter Hortensium et Lucullum; ceteri sunt partim obscurius iniqui, partim non dissimulanter irati. <reg>tu</reg> fac animo forti magnoque sis speresque fore ut fracto impetu levissimi hominis tuam pristinam dignitatem et gloriam consequare.

</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>