<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:1.4.1-1.4.2</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:1.4.1-1.4.2</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="1" subtype="Book"><div type="textpart" n="4" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>A. d. <date>xvi K. Febr.</date> cum in senatu pulcherrime staremus, quod iam illam sententiam Bibuli de tribus legatis pridie eius diei fregeramus, unumque certamen esset relictum sententia Volcaci, res ab adversariis nostris extracta est variis
calumniis; causam enim frequenti senatu non magna varietate magnaque invidia eorum, qui a te causam regiam alio traferebant, obtinebamus.  <reg>eo</reg> die acerbum habuimus Curionem, Bibulum multo iustiorem, paene etiam amicum; Caninius et Cato negarunt se legem ullam ante comitia esse
laturos.  <reg>senatus</reg> haberi ante K. Februarias per legem Pupiam, id quod scis, non potest neque mense Febr. toto nisi perfectis aut reiectis legationibus.  

</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>haec</reg> tamen opinio. est populi Romani, a tuis invidis atque obtrectatoribus nomen

inductum fictae religionis, non tam ut te impediret, quam ut ne quis propter exercitus cupiditatem Alexandriam vellet ire.  <reg>dignitatis</reg> autem tuae nemo est quin existimet habitam esse rationem ab senatu; nemo est enim, qui nesciat, quo minus discessio fieret, per adversarios tuos esse factum; qui  nunc populi nomine, re autem vera sceleratissimo tribunorum latrocinio si quae conabuntur agere, satis mi provisum est, ut ne quid salvis auspiciis aut legibus aut etiam sine vi agere possent.  

</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>