<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:1.2.3-1.2.4</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:1.2.3-1.2.4</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="1" subtype="Book"><div type="textpart" n="2" subtype="letter"><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>hac</reg> controversia usque ad noctem ducta senatus dimissus est. <reg>ego</reg> eo die casu apud Pompeium cenavi nactusque tempus hoc magis idoneum quam umquam antea, quod post tuum discessum is dies honestissimus nobis fuerat in senatu, ita sum cum illo locutus, ut mihi viderer animum hominis ab omni alia cogitatione ad tuam dignitatem tuendam traducere.  <reg>quem</reg> ego ipsum cum audio, prorsus eum libero omni suspicione cupiditatis; cum autem eius familiaris omnium ordinum video, perspicio, id quod iam omnibus est apertum, totam rem istam iam pridem a certis hominibus non invito rege ipso consiliariisque eius esse corruptam.   

</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>haec</reg> scripsi a. d. <date>xvi K. Februarias</date> ante lucem; eo die senatus erat futurus.  <reg>nos</reg> in senatu, quem ad modum spero, dignitatem nostram, ut potest in tanta hominum perfidia et iniquitate, retinebimus; quod ad popularem rationem attinet, hoc videmur esse consecuti, ut ne quid agi cum populo aut salvis auspiciis aut salvis legibus aut denique sine vi posset.  <reg>de</reg> his rebus pridie, quam haec scripsi, senatus auctoritas gravissima intercessit, cui quom Cato et Caninius intercessissent, tamen est perscripta; eam ad te missam esse arbitror.  <reg>de</reg> ceteris rebus quicquid erit actum, scribam ad te et, ut quam rectissime agantur omnia mea cura, opera, diligentia, gratia providebo.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>