<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:1.1.1-1.3.2</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:1.1.1-1.3.2</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="1" subtype="Book"><div type="textpart" n="1" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>ego</reg> omni officio ac potius pietate erga te ceteris satis facio omnibus, mihi ipse numquam satis facio; tanta enim magnitudo est tuorum erga me meritorum, ut, quod tu nisi perfecta re de me non conquiesti, ego quia non idem in tua causa efficio, vitam mihi esse acerbam putem.  <reg>in</reg> causa haec sunt: Hammonius, regis legatus, aperte pecunia nos oppugnat; res agitur per eosdem creditores, per quos, cum tu aderas, agebatur; regis causa si qui sunt qui velint, qui pauci sunt, omnes rem ad Pompeium deferri volunt, senatus religionis calumniam non religione, sed malevolentia et illius regiae largitionis invidia comprobat.  

</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>
Pompeium et hortari et orare et iam liberius accusare et monere, ut magnam
infamiam fugiat, non desistimus; sed plane nec precibus nostris nec admonitionibus relinquit locum, nam cum in sermone cotidiano tum in senatu palam sic egit causam

tuam, ut neque eloquentia maiore quisquam nec gravitate nec studio nec contentione agere potuerit, cum summa testificatione tuorum in se officiorum et amoris erga te sui. Marcellinum tibi esse iratum scis; is hac regia causa excepta ceteris in rebus se acerrimum tui defensorem fore ostendit.  <reg>quod</reg> dat, accipimus; quod instituit referre de religione et saepe iam retulit, ab eo deduci non potest.

</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>res</reg> ante Idus acta sic est (nam haec Idibus mane scripsi):
Hortensi et mea et Luculli sententia cedit religioni de exercitu; teneri enim res aliter non potest; sed ex illo senatus consulto, quod te referente factum est, tibi decernit, ut regem reducas, quod commodo rei p. facere possis, ut exercitum religio tollat, te auctorem senatus retineat. Crassus tris legatos decernit nec excludit Pompeium, censet enim etiam ex iis, qui cum imperio sint; Bibulus tris legatos ex iis, qui privati sunt.  <reg>huic</reg> adsentiuntur reliqui consulares praeter Servilium, qui omnino reduci negat oportere, et Volcacium, qui Lupo referente Pompeio decernit, et Afranium, qui adsentitur Volcacio.  <reg>quae</reg> res auget suspicionem Pompei voluntatis, nam advertebatur Pompei familiaris adsentiri Volcacio. <reg>laboratur</reg> vehementer; inclinata res est. Libonis et Hypsaei non obscura concursatio et contentio omniumque Pompei familiarium studium in eam opinionem rem adduxerunt, ut Pompeius cupere videatur; cui qui
nolunt, idem tibi, quod eum ornasti, non sunt amici;

</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p>
nos in causa auctoritatem eo minorem habemus, quod tibi debemus, gratiam autem nostram exstinguit hominum suspicio, quod Pompeio se gratificari putant.  <reg>ut</reg> in rebus multo ante, quam profectus es, ab ipso rege et ab intimis ac
domesticis Pompei clam exulceratis, deinde palam a consularibus exagitatis et in summam invidiam adductis ita versamur.  <reg>nostram</reg> fidem omnes, amorem tui absentis praesentes tui cognoscent.  si esset in iis fides, in quibus summa esse
debebat, non laboraremus.

</p></div></div><div type="textpart" n="2" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Romae a. d. <date>xvi  Kal. Febr.</date> a. 698 (56).</seg><seg rend="salute">M. CICERO S.D. P. LENTVLO PROCOS.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>Idibus Ianuariis in senatu nihil est confectum, propterea 

quod dies magna ex parte consumptus est altercatione
Lentuli consulis et Canini tr. pl.  <reg>eo</reg> die nos quoque multa verba fecimus maximeque visi sumus senatum commemoratione tuae voluntatis erga illum ordinem permovere. <reg>itaque</reg> postridie placuit ut breviter sententias diceremus; videbatur enim reconciliata nobis voluntas esse senatus, quod cum
dicendo tum singulis appellandis rogandisque perspexeram. <reg>itaque</reg>, cum sententia prima Bibuli pronuntiata esset, ut tres legati regem reducerent, secunda Hortensi, ut tu sine exercitu reduceres, tertia Volcaci, ut Pompeius reduceret, postulatum est, ut Bibuli sententia divideretur.  <reg>quatenus</reg> de
religione dicebat, cui quidem rei iam obsisti non poterat, Bibulo adsensum est; de tribus legatis frequentes ierunt in
alia omnia. 

</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>proxima</reg> erat Hortensi sententia, cum Lupus tr. pl., quod ipse de Pompeio retulisset, intendere coepit ante se oportere discessionem facere quam consules. <reg>eius</reg>
orationi vehementer ab omnibus reclamatum est erat enim et iniqua et nova.  <reg>consules</reg> neque concedebant neque valde repugnabant, diem consumi volebant, id quod est

factum; perspiciebant enim in Hortensi sententiam multis partibus pluris ituros, quamquam aperte Volcacio adsentirentur.  <reg>multi</reg> rogabantur, atque id ipsum consulibus non
invitis, nam ei Bibuli sententiam valere cupierunt.  

</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>hac</reg> controversia usque ad noctem ducta senatus dimissus est. <reg>ego</reg> eo die casu apud Pompeium cenavi nactusque tempus hoc magis idoneum quam umquam antea, quod post tuum discessum is dies honestissimus nobis fuerat in senatu, ita sum cum illo locutus, ut mihi viderer animum hominis ab omni alia cogitatione ad tuam dignitatem tuendam traducere.  <reg>quem</reg> ego ipsum cum audio, prorsus eum libero omni suspicione cupiditatis; cum autem eius familiaris omnium ordinum video, perspicio, id quod iam omnibus est apertum, totam rem istam iam pridem a certis hominibus non invito rege ipso consiliariisque eius esse corruptam.   

</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>haec</reg> scripsi a. d. <date>xvi K. Februarias</date> ante lucem; eo die senatus erat futurus.  <reg>nos</reg> in senatu, quem ad modum spero, dignitatem nostram, ut potest in tanta hominum perfidia et iniquitate, retinebimus; quod ad popularem rationem attinet, hoc videmur esse consecuti, ut ne quid agi cum populo aut salvis auspiciis aut salvis legibus aut denique sine vi posset.  <reg>de</reg> his rebus pridie, quam haec scripsi, senatus auctoritas gravissima intercessit, cui quom Cato et Caninius intercessissent, tamen est perscripta; eam ad te missam esse arbitror.  <reg>de</reg> ceteris rebus quicquid erit actum, scribam ad te et, ut quam rectissime agantur omnia mea cura, opera, diligentia, gratia providebo.
</p></div></div><div type="textpart" n="3" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Romae medio mense Ian. a. <date when="-0056">698 (56)</date>.</seg><seg rend="salute">M. CICERO S.D. P. LENTVLO PROCOS.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>A. Trebonio, qui in tua provincia magna negotia et ampla I et expedita habet, multos annos utor valde familiariter.  <reg>is</reg>
cum antea semper et suo splendore et nostra ceterorumque amicorum commendatione gratiosissimus in provincia fuit, tum hoc tempore propter tuum in me amorem nostramque necessitudinem vehementer confidit his meis litteris se apud te gratiosum fore; 

</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>
quae ne spes eum fallat, vehementer rogo 
te commendoque tibi eius omnia negotia, libertos, procuratores, familiam, in primisque ut, quae T. Ampius de eius re decrevit, ea comprobes omnibusque rebus eum ita tractes, ut intellegat meam commendationem non vulgarem fuisse.

</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>