<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi053.perseus-lat1:2.61-2.80</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi053.perseus-lat1:2.61-2.80</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi053.perseus-lat1"><div type="textpart" n="2" subtype="book"><div type="textpart" n="61" subtype="section"><p>Quorum omnium causas si a Chrysippo quaeram, ipse ille divinationis auctor numquam illa dicet facta fortuito
naturalemque rationem omnium reddet; nihil enim
fieri sine causa potest; nec quicquam fit, quod fieri
non potest; nec, si id factum est, quod potuit fieri,
portentum debet videri; nulla igitur portenta sunt.
Nam si, quod raro fit, id portentum putandum est,
sapientem esse portentum est; saepius enim mulam
peperisse arbitror quam sapientem fuisse. Illa igitur
ratio concluditur: nec id, quod non potuerit fieri, factum umquam esse, nec, quod potuerit, id portentum
esse;

</p></div><div type="textpart" n="62" subtype="section"><p>ita omnino nullum esse portentum. Quod etiam
coniector quidam et interpres portentorum non inscite respondisse dicitur ei, qui quondam ad eum rettulisset quasi ostentum, quod anguis domi vectem
circumiectus fuisset: <quote>Tum esset</quote>, inquit, <quote>ostentum, si anguem vectis circumplicavisset.</quote> Hoc
ille responso satis aperte declaravit nihil habendum
esse, quod fieri posset, ostentum.</p><milestone unit="chapter" n="29"/><p>C. Gracchus ad M. Pomponium scripsit duobus anguibus domi conprehensis haruspices a patre convocatos. Qui magis anguibus quam lacertis, quam muribus? Quia sunt haec cotidiana, angues non item;
quasi vero referat, quod fieri potest, quam id saepe
fiat. Ego tamen miror, si emissio feminae anguis
mortem adferebat Ti. Graccho, emissio autem maris
anguis erat mortifera Corneliae, cur alteram utram
emiserit; nihil enim scribit respondisse haruspices, si
neuter anguis emissus esset, quid esset futurum. At
mors insecuta Gracchum est. Causa quidem, credo,
aliqua morbi gravioris, non emissione serpentis; neque enim tanta est infelicitas haruspicum, ut ne casu
quidem umquam fiat, quod futurum illi esse dixerint.
	<milestone unit="chapter" n="30"/>
                  </p></div><div type="textpart" n="63" subtype="section"><p>

Nam illud mirarer, si crederem, quod apud Homerum <pb n="p.218"/>
Calchantem dixisti ex passerum numero belli Troiani
annos auguratum; de cuius coniectura sic apud Homerum, ut nos otiosi convertimus, loquitur Agamemnon:
<quote rend="blockquote"><l>Ferte, viri, et duros animo tolerate labores,</l><l>Auguris ut nostri Calchantis fata queamus</l><l>Scire ratosne habeant an vanos pectoris orsus.</l><l>Namque omnes memori portentum mente retentant,</l><l>Qui non funestis liquerunt lumina fatis.</l><l>Argolicis primum ut vestita est classibus Aulis,</l><l>Quae Priamo cladem et Troiae pestemque ferebant,</l><l>Nos circum latices gelidos fumantibus aris</l><l>Aurigeris divom placantes numina tauris</l><l>Sub platano umbrifera, fons unde emanat aquai+,</l><l>Vidimus inmani specie tortuque draconem</l><l>Terribilem, Iovis ut pulsu penetraret ab ara;</l><l>Qui platani in ramo foliorum tegmine saeptos</l><l>Corripuit pullos; quos cum consumeret octo,</l><l>Nona super tremulo genetrix clangore volabat;</l><l>Cui ferus inmani laniavit viscera morsu.</l></quote>
                  </p></div><div type="textpart" n="64" subtype="section"><p><quote rend="blockquote"><l>Hunc, ubi tam teneros volucris matremque peremit,</l><l>Qui luci ediderat, genitor Saturnius idem</l><l>Abdidit et duro formavit tegmine saxi.</l><l>Nos autem timidi stantes mirabile monstrum</l><l>Vidimus in mediis divom versarier aris.</l><l>Tum Calchas haec est fidenti voce locutus:</l><quote><l>Quidnam torpentes subito obstipuistis, Achivi?</l><l>Nobis haec portenta deum dedit ipse creator</l><l>Tarda et sera nimis, sed fama ac laude perenni. <pb n="p.219"/>
                           </l><l>Nam quot avis taetro mactatas dente videtis,</l><l>Tot nos ad Troiam belli exanclabimus annos;</l><l>Quae decumo cadet et poena satiabit Achivos.</l></quote><l>Edidit haec Calchas; quae iam matura videtis.</l></quote>
Quae tandem ista auguratio est ex passeribus annorum potius quam aut mensuum aut dierum?

</p></div><div type="textpart" n="65" subtype="section"><p>Cur autem de passerculis coniecturam facit, in quibus nullum
erat monstrum, de dracone silet, qui, id quod fieri
non potuit, lapideus dicitur factus? postremo quid simile habet passer annis? Nam de angue illo, qui
Sullae apparuit immolanti, utrumque memini, et Sullam,
cum in expeditionem educturus esset, immolavisse, et
anguem ab ara extitisse, eoque die rem praeclare esse
gestam non haruspicis consilio, sed imperatoris.
</p><milestone unit="chapter" n="31"/></div><div type="textpart" n="66" subtype="section"><p>

Atque haec ostentorum genera mirabile nihil habent; quae cum facta sunt, tum ad coniecturam aliqua interpretatione revocantur, ut illa tritici grana
in os pueri Midae congesta aut apes, quas dixisti in
labris Platonis consedisse pueri, non tam mirabilia
sint quam coniecta belle; quae tamen vel ipsa falsa
esse vel ea, quae praedicta sunt, fortuito cecidisse
potuerunt. De ipso Roscio potest illud quidem esse
falsum, ut circumligatus fuerit angui, sed ut in cunis
fuerit anguis, non tam est mirum, in Solonio praesertim, ubi ad focum angues nundinari solent. Nam
quod haruspices responderint nihil illo clarius, nihil
nobilius fore, miror deos immortales histrioni futuro
claritatem ostendisse, nullam ostendisse Africano.

</p></div><div type="textpart" n="67" subtype="section"><p>Atque etiam a te Flaminiana ostenta collecta sunt: quod
ipse et equus eius repente conciderit; non sane mirabile hoc quidem! quod evelli primi hastati signum
non potuerit; timide fortasse signifer evellebat, quod
fidenter infixerat. Nam Dionysii equus quid attulit
admirationis, quod emersit e flumine quodque habuit
apes in iuba? Sed quia brevi tempore regnare coepit, quod acciderat casu, vim habuit ostenti. At Lacedaemoniis
<pb n="p.220"/>
 in Herculis fano arma sonuerunt, eiusdemque dei Thebis valvae clausae subito se aperuerunt, eaque scuta, quae fuerant sublime fixa, sunt
humi inventa. Horum cum fieri nihil potuerit sine
aliquo motu, quid est, cur divinitus ea potius quam
casu facta esse dicamus?
	<milestone unit="chapter" n="32"/>
                  </p></div><div type="textpart" n="68" subtype="section"><p>At in Lysandri statuae
capite Delphis extitit corona ex asperis herbis, et quidem subita. Itane? censes ante coronam herbae extitisse, quam conceptum esse semen? herbam autem
asperam credo avium congestu, non humano satu;
iam, quicquid in capite est, id coronae simile videri
potest. Nam quod eodem tempore stellas aureas Castoris et Pollucis Delphis positas decidisse, neque eas
usquam repertas esse dixisti, furum id magis factum
quam deorum videtur.

</p></div><div type="textpart" n="69" subtype="section"><p>Simiae vero Dodonaeae improbitatem historiis Graecis mandatam esse demiror. Quid
minus mirum quam illam monstruosissumam bestiam
urnam evertisse, sortes dissupavisse? Et negant historici Lacedaemoniis ullum ostentum hoc tristius accidisse! Nam illa praedicta Veientium, si lacus Albanus redundasset isque in mare fluxisset, Romam
perituram; si repressus esset, Veios  <gap reason="omitted"/> ita aqua
Albana deducta ad utilitatem agri suburbani, non ad
arcem urbemque retinendam. At paulo post audita
vox est monentis, ut providerent, ne a Gallis Roma
caperetur; ex eo Aio Loquenti aram in nova via consecratam. Quid ergo? Aius iste Loquens, cum eum
nemo norat, et aiebat et loquebatur <add>et</add> ex eo nomen
invenit; posteaquam et sedem et aram et nomen invenit, obmutuit? Quod idem dici de Moneta potest;
a qua praeterquam de sue plena quid umquam moniti
sumus?
</p><milestone unit="chapter" n="33"/></div><div type="textpart" n="70" subtype="section"><p>

Satis multa de ostentis; auspicia restant et sortes
eae, quae ducuntur, non illae, quae vaticinatione funduntur, quae oracla verius dicimus; de quibus tum
dicemus, cum ad naturalem divinationem venerimus.
Restat etiam de Chaldaeis; sed primum auspicia videamus.
<pb n="p.221"/>
 Difficilis auguri locus ad contra dicendum.
Marso fortasse, sed Romano facillumus. Non enim
sumus ii nos augures, qui avium reliquorumve signorum observatione futura dicamus. Et tamen credo Romulum, qui urbem auspicato condidit, habuisse opinionem esse in providendis rebus augurandi scientiam
(errabat enim multis in rebus antiquitas), quam vel
usu iam vel doctrina vel vetustate immutatam videmus; retinetur autem et ad opinionem vulgi et ad
magnas utilitates rei publicae mos, religio, disciplina,
ius augurium, collegii auctoritas.

</p></div><div type="textpart" n="71" subtype="section"><p>Nec vero non omni
supplicio digni P. Claudius L. Iunius consules, qui contra auspicia navigaverunt; parendum enim religioni fuit
nec patrius mos tam contumaciter repudiandus. Iure
igitur alter populi iudicio damnatus est, alter mortem
sibi ipse conscivit. Flaminius non paruit auspiciis, itaque periit cum exercitu. At anno post Paulus paruit;
num minus cecidit in Cannensi pugna cum exercitu?
Etenim, ut sint auspicia, quae nulla sunt, haec certe,
quibus utimur, sive tripudio sive de caelo, simulacra
sunt auspiciorum, auspicia nullo modo. 
	<milestone unit="chapter" n="34"/>Q. <hi rend="7">Fabi, te</hi>
                     <hi rend="7">mihi in auspicio esse volo</hi>; respondet: <hi rend="7">audivi</hi>. Hic
apud maiores nostros adhibebatur peritus, nunc quilubet. Peritum autem esse necesse est eum, qui, silentium quid sit, intellegat; id enim silentium dicimus in auspiciis, quod omni vitio caret.

</p></div><div type="textpart" n="72" subtype="section"><p>Hoc intellegere perfecti auguris est; illi autem, qui in auspicium
adhibetur, cum ita imperavit is, qui auspicatur: <hi rend="7">dicito,</hi>
                     <hi rend="7"><add>si</add> silentium esse videbitur</hi>, nec suspicit nec circumspicit; statim respondet silentium esse videri.
Tum ille: <hi rend="7">dicito, si pascentur</hi>.—<hi rend="7">Pascuntur</hi>.—
Quae aves? aut ubi? Attulit, inquit, in cavea pullos
is, qui ex eo ipso nominatur pullarius. Haec sunt
igitur aves internuntiae Iovis! quae pascantur necne,
quid refert? Nihil ad auspicia; sed quia, cum pascuntur, necesse est aliquid ex ore cadere et terram pavire (terripavium primo, post terripudium dictum est; <pb n="p.222"/>
hoc quidem iam tripudium dicitur)—cum igitur offa
cecidit ex ore pulli, tum auspicanti tripudium solistimum nuntiatur.
	<milestone unit="chapter" n="35"/>
                  </p></div><div type="textpart" n="73" subtype="section"><p>Ergo hoc auspicium divini quicquam
habere potest, quod tam sit coactum et expressum?
Quo antiquissumos augures non esse usos argumento
est, quod decretum collegii vetus habemus omnem
avem tripudium facere posse. Tum igitur esset auspicium (si modo esset ei liberum) se ostendisse; tum
avis illa videri posset interpres et satelles Iovis; nunc
vero inclusa in cavea et fame enecta si in offam pultis
invadit, et si aliquid ex eius ore cecidit, hoc tu auspicium aut hoc modo Romulum auspicari solitum putas?
</p></div><div type="textpart" n="74" subtype="section"><p>

Iam de caelo servare non ipsos censes solitos, qui
auspicabantur? Nunc imperant pullario; ille renuntiat. Fulmen sinistrum auspicium optumum habemus
ad omnis res praeterquam ad comitia; quod quidem
institutum rei publicae causa est, ut comitiorum vel
in iudiciis populi vel in iure legum vel in creandis
magistratibus principes civitatis essent interpretes. At
Ti. Gracchi litteris Scipio et Figulus consules, cum
augures iudicassent eos vitio creatos esse, magistratu
se abdicaverunt. Quis negat augurum disciplinam esse?
divinationem nego. At haruspices divini; quos cum
Ti. Gracchus propter mortem repentinam eius, qui in
praerogativa referenda subito concidisset, in senatum
introduxisset, non iustum rogatorem fuisse dixerunt.
</p></div><div type="textpart" n="75" subtype="section"><p>

Primum vide, ne in eum dixerint, qui rogator centuriae fuisset; is enim erat mortuus; id autem sine divinatione coniectura poterant dicere. Deinde fortasse
casu, qui nullo modo est ex hoc genere tollendus.
Quid enim scire Etrusci haruspices aut de tabernaculo
recte capto aut de pomerii iure potuerunt? Equidem
adsentior C. Marcello potius quam App. Claudio, qui
ambo mei collegae fuerunt, existimoque ius augurum,
etsi divinationis opinione principio constitutum sit,
tamen postea rei publicae causa conservatum ac retentum. <pb n="p.223"/>
                  </p><milestone unit="chapter" n="36"/></div><div type="textpart" n="76" subtype="section"><p>
Sed de hoc loco plura in aliis, nunc hactenus.

Externa enim auguria, quae sunt non tam artificiosa
quam superstitiosa, videamus. Omnibus fere avibus
utuntur, nos admodum paucis; alia illis sinistra sunt,
alia nostris. Solebat ex me Deiotarus percontari nostri augurii disciplinam, ego ex illo sui. Di immortales! quantum differebat! ut quaedam essent etiam
contraria. Atque ille iis semper utebatur, nos, nisi
dum a populo auspicia accepta habemus, quam multum iis utimur? Bellicam rem administrari maiores
nostri nisi auspicato noluerunt; quam multi anni sunt,
cum bella a proconsulibus et a propraetoribus administrantur,

</p></div><div type="textpart" n="77" subtype="section"><p>qui auspicia non habent! Itaque nec amnis transeunt auspicato nec tripudio auspicantur. Ubi
ergo avium divinatio? quae, quoniam ab iis, qui auspicia nulla habent, bella administrantur, ad urbanas
<add>res</add> retenta videtur, a bellicis esse sublata. Nam ex
acuminibus quidem, quod totum auspicium militare
est, iam M. Marcellus ille quinquiens consul totum
omisit, idem imperator, idem augur optumus. Et quidem ille dicebat, si quando rem agere vellet, ne impediretur auspiciis, lectica operta facere iter se solere.
Huic simile est, quod nos augures praecipimus, ne
iuges auspicium obveniat, ut iumenta iubeant diiungere.
</p></div><div type="textpart" n="78" subtype="section"><p>

Quid est aliud nolle moneri a Iove nisi efficere, ut
aut ne fieri possit auspicium aut, si fiat, videri?</p><milestone unit="chapter" n="37"/><p>Nam illud admodum ridiculum, quod negas Deiotarum auspiciorum, quae sibi ad Pompeium proficiscenti facta sint, paenitere, quod fidem secutus amicitiamque populi Romani functus sit officio; antiquiorem enim sibi fuisse laudem et gloriam quam regnum et possessiones suas. Credo equidem, sed hoc
nihil ad auspicia; nec enim ei cornix canere potuit
recte eum facere, quod populi Romani libertatem
defendere pararet; ipse hoc sentiebat, sicuti sensit.
</p></div><div type="textpart" n="79" subtype="section"><p>

Aves eventus significant aut adversos aut secundos;
virtutis auspiciis video esse usum Deiotarum, quae <pb n="p.224"/>
vetat spectare fortunam, dum praestetur fides. Aves
vero <add>si</add> prosperos eventus ostenderunt, certe fefellerunt. Fugit e proelio cum Pompeio; grave tempus!
Discessit ab eo; luctuosa res! Caesarem eodem tempore hostem et hospitem vidit; quid hoc tristius?
Is cum ei Trocmorum tetrarchian eripuisset et adseculae suo Pergameno nescio cui dedisset eidemque
detraxisset Armeniam a senatu datam, cumque ab
eo magnificentissumo hospitio acceptus esset, spoliatum reliquit et hospitem et regem. Sed labor longius; ad propositum revertar. Si eventa quaerimus,
quae exquiruntur avibus, nullo modo prospera Deiotaro; sin officia, a virtute ipsius, non ab auspiciis petita sunt.
	<milestone unit="chapter" n="38"/>
                  </p></div><div type="textpart" n="80" subtype="section"><p>Omitte igitur lituum Romuli, quem in
maximo incendio negas potuisse comburi; contemne
cotem Atti Navii. Nihil debet esse in philosophia
commenticiis fabellis loci; illud erat philosophi potius,
totius augurii primum naturam ipsam videre, deinde
inventionem, deinde constantiam. Quae est igitur natura, quae volucris huc et illuc passim vagantis efficiat ut significent aliquid et tum vetent agere, tum
iubeant aut cantu aut volatu? cur autem aliis a laeva,
aliis a dextra datum est avibus ut ratum auspicium
facere possint? Quo modo autem haec aut quando
aut a quibus inventa dicemus? Etrusci tamen habent
exaratum puerum auctorem disciplinae suae; nos quem?
Attumne Navium? At aliquot annis antiquior Romulus et Remus, ambo augures, ut accepimus. An Pisidarum aut Cilicum aut Phrygum ista inventa dicemus? Placet igitur humanitatis expertis habere divinitatis auctores?
</p><milestone unit="chapter" n="39"/></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>