<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi053.perseus-lat1:2.21-2.40</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi053.perseus-lat1:2.21-2.40</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi053.perseus-lat1"><div type="textpart" n="2" subtype="book"><div type="textpart" n="21" subtype="section"><p>nulla igitur est divinatio. Quodsi
fatum fuit bello Punico secundo exercitum populi Romani ad lacum Trasumennum interire, num id vitari
potuit, si Flaminius consul iis signis iisque auspiciis,
quibus pugnare prohibebatur, paruisset? <del>Certe potuit.</del> Aut igitur non fato interiit exercitus, aut, si
fato (quod certe vobis ita dicendum est), etiamsi obtemperasset auspiciis, idem eventurum fuisset; mutari
enim fata non possunt. Ubi est igitur ista divinatio
Stoicorum? quae, si fato omnia fiunt, nihil nos admonere potest, ut cautiores simus; quoquo enim modo
nos gesserimus, fiet tamen illud, quod futurum est;
sin autem id potest flecti, nullum est fatum; ita ne
divinatio quidem, quoniam ea rerum futurarum est. <pb n="p.203"/>
Nihil autem est pro certo futurum, quod potest aliqua procuratione accidere ne fiat.
</p><milestone unit="chapter" n="9"/></div><div type="textpart" n="22" subtype="section"><p>

Atque ego ne utilem quidem arbitror esse nobis
futurarum rerum scientiam. Quae enim vita fuisset
Priamo, si ab adulescentia scisset, quos eventus senectutis esset habiturus? Abeamus a fabulis, propiora videamus. Clarissimorum hominum nostrae civitatis gravissimos exitus in Consolatione collegimus. Quid igitur?
ut omittamus superiores, Marcone Crasso putas utile
fuisse tum, cum maxumis opibus fortunisque florebat,
scire sibi interfecto Publio filio exercituque deleto trans
Euphratem cum ignominia et dedecore esse pereundum?
An Cn. Pompeium censes tribus suis consulatibus, tribus
triumphis, maximarum rerum gloria laetaturum fuisse,
si sciret se in solitudine Aegyptiorum trucidatum iri
amisso exercitu, post mortem vero ea consecutura,
quae sine lacrimis non possumus dicere?

</p></div><div type="textpart" n="23" subtype="section"><p>Quid vero
Caesarem putamus, si divinasset fore ut in eo senatu,
quem maiore ex parte ipse cooptasset, in curia Pompeia ante ipsius Pompeii simulacrum tot centurionibus suis inspectantibus a nobilissumis civibus, partim
etiam a se omnibus rebus ornatis, trucidatus ita iaceret, ut ad eius corpus non modo amicorum, sed ne
servorum quidem quisquam accederet, quo cruciatu
animi vitam acturum fuisse? Certe igitur ignoratio
futurorum malorum utilior est quam scientia.

</p></div><div type="textpart" n="24" subtype="section"><p>Nam
illud quidem dici, praesertim a Stoicis, nullo modo
potest: Non isset ad arma Pompeius, non transisset
Crassus Euphratem, non suscepisset bellum civile
Caesar. Non igitur fatalis exitus habuerunt; vultis
autem evenire omnia fato; nihil ergo illis profuisset
divinare; atque etiam omnem fructum vitae superioris
perdidissent; quid enim posset iis esse laetum exitus
suos cogitantibus? Ita, quoquo sese verterint Stoici,
iaceat necesse est omnis eorum sollertia. Si enim id,
quod eventurum est, vel hoc vel illo modo potest
evenire, fortuna valet plurimum; quae autem fortuita <pb n="p.204"/>
sunt, certa esse non possunt. Sin autem certum est,
quid quaque de re quoque tempore futurum sit, quid
est, quod me adiuvent haruspices? <add>qui</add> cum res tristissimas portendi dixerunt, addunt ad extremum omnia
levius casura rebus divinis procuratis;
	<milestone unit="chapter" n="10"/>
                  </p></div><div type="textpart" n="25" subtype="section"><p>si enim nihil
fit extra fatum, nihil levari re divina potest. Hoc
sentit Homerus, cum querentem Iovem inducit, quod
Sarpedonem filium a morte contra fatum eripere non
posset. Hoc idem significat Graecus ille in eam sententiam versus:
<quote rend="blockquote"><l>Quod fóre paratum est, íd summum exsuperát Iovem.</l></quote>
Totum omnino fatum etiam Atellanio versu iure mihi
esse inrisum videtur; sed in rebus tam severis non
est iocandi locus. Concludatur igitur ratio: Si enim
provideri nihil potest futurum esse eorum, quae casu
fiunt, quia esse certa non possunt, divinatio nulla est;
sin autem idcirco possunt provideri, quia certa sunt
et fatalia, rursus divinatio nulla est; eam enim tu
fortuitarum rerum esse dicebas.

</p></div><div type="textpart" n="26" subtype="section"><p>Sed haec fuerit nobis tamquam levis armaturae prima orationis excursio; nunc comminus agamus experiamurque, si possimus cornua commovere disputationis tuae.</p><milestone unit="chapter" n="11"/><p>Duo enim genera divinandi esse dicebas, unum
artificiosum, alterum naturale; artificiosum constare
partim ex coniectura, partim ex observatione diuturna;
naturale, quod animus arriperet aut exciperet extrinsecus ex divinitate, unde omnes animos haustos aut
acceptos aut libatos haberemus. Artificiosa divinationis illa fere genera ponebas: extispicum eorumque,
qui ex fulgoribus ostentisque praedicerent, tum augurum eorumque, qui signis aut ominibus uterentur,
omneque genus coniecturale in hoc fere genere ponebas.

</p></div><div type="textpart" n="27" subtype="section"><p>Illud autem naturale aut concitatione mentis edi
et quasi fundi videbatur aut animo per somnum sensibus et curis vacuo provideri. Duxisti autem divinationem omnem a tribus rebus, a deo, a fato, a natura. <pb n="p.205"/>
Sed tamen cum explicare nihil posses, pugnasti commenticiorum exemplorum mirifica copia. De quo primum hoc libet dicere: Hoc ego philosophi non esse
arbitror, testibus uti, qui aut casu veri aut malitia
falsi fictique esse possunt; argumentis et rationibus
oportet, quare quidque ita sit, docere, non eventis, iis
praesertim, quibus mihi liceat non credere.
</p><milestone unit="chapter" n="12"/></div><div type="textpart" n="28" subtype="section"><p>

Ut ordiar ab haruspicina, quam ego rei publicae
causa communisque religionis colendam censeo. Sed
soli sumus; licet verum exquirere sine invidia, mihi
praesertim de plerisque dubitanti. Inspiciamus, si placet, exta primum. Persuaderi igitur cuiquam potest ea,
quae significari dicuntur extis, cognita esse ab haruspicibus observatione diuturna? Quam diuturna ista fuit?
aut quam longinquo tempore observari potuit? aut quo
modo est conlatum inter ipsos, quae pars inimica, quae
pars familiaris esset, quod fissum periculum, quod
commodum aliquod ostenderet? An haec inter se haruspices Etrusci, Elii, Aegyptii, Poeni contulerunt?
At id, praeterquam quod fieri non potuit, ne fingi
quidem potest; alios enim alio more videmus exta
interpretari, nec esse unam omnium disciplinam.

</p></div><div type="textpart" n="29" subtype="section"><p>Et
certe, si est in extis aliqua vis, quae declaret futura,
necesse est eam aut cum rerum natura esse coniunctam aut conformari quodam modo numine deorum
vique divina. Cum rerum natura tanta tamque praeclara in omnes partes motusque diffusa quid habere
potest commune non dicam gallinaceum fel (sunt enim,
qui vel argutissima haec exta esse dicant), sed tauri
opimi iecur aut cor aut pulmo quid habet naturale,
quod declarare possit, quid futurum sit?
	<milestone unit="chapter" n="13"/>
                  </p></div><div type="textpart" n="30" subtype="section"><p>Democritus
tamen non inscite nugatur, ut physicus, quo genere
nihil adrogantius:
<quote rend="blockquote"><l>Quód est ante pedes, némo spectat, caéli scrutantúr plagas.</l></quote>
Verum is tamen habitu extorum et colore declarari
censet haec dumtaxat: pabuli genus et earum rerum, <pb n="p.206"/>
quas terra procreet, vel ubertatem vel tenuitatem;
salubritatem etiam aut pestilentiam extis significari
putat. O mortalem beatum! cui certo scio ludum
numquam defuisse; huncine hominem tantis delectatum esse nugis, ut non videret tum futurum id veri
simile, si omnium pecudum exta eodem tempore in
eundem habitum se coloremque converterent? Sed
si eadem hora aliae pecudis iecur nitidum atque plenum est, aliae horridum et exile, quid est, quod declarari possit habitu extorum et colore?

</p></div><div type="textpart" n="31" subtype="section"><p>an hoc eiusdem modi est, quale Pherecydeum illud, quod est a
te dictum? qui cum aquam ex puteo vidisset haustam,
terrae motum dixit futurum. Parum, credo, inpudenter,
quod, cum factus est motus, dicere audent, quae vis id
effecerit; etiamne futurum esse aquae iugis colore praesentiunt? Multa istius modi dicuntur in scholis, sed
credere omnia vide ne non sit necesse.

</p></div><div type="textpart" n="32" subtype="section"><p>Verum sint
sane ista Democritea vera; quando ea nos extis exquirimus? aut quando aliquid eius modi ab haruspice
inspectis extis audivimus? Ab aqua aut ab igni pericula monent; tum hereditates, tum damna denuntiant; fissum familiare et vitale tractant; caput iecoris
ex omni parte diligentissime considerant; si vero id
non est inventum, nihil putant accidere potuisse tristius.
	<milestone unit="chapter" n="14"/>
                  </p></div><div type="textpart" n="33" subtype="section"><p>Haec observari certe non potuerunt, ut supra
docui. Sunt igitur artis inventa, non vetustatis, si
est ars ulla rerum incognitarum; cum rerum autem
natura quam cognationem habent? quae ut uno consensu iuncta sit et continens, quod video placuisse
physicis, eisque maxume, qui omne, quod esset, unum
esse dixerunt, quid habere mundus potest cum thesauri inventione coniunctum? Si enim extis pecuniae
mihi amplificatio ostenditur idque fit natura, primum
exta sunt coniuncta mundo, deinde meum lucrum natura rerum continetur. Nonne pudet physicos haec
dicere? Ut enim iam sit aliqua in natura rerum contagio, quam esse concedo (multa enim Stoici colligunt;
<pb n="p.207"/>
 nam et musculorum iecuscula bruma dicuntur
augeri, et puleium aridum florescere brumali ipso die,
et inflatas rumpi vesiculas, et semina malorum, quae
in iis mediis inclusa sint, in contrarias partis se vertere, iam nervos in fidibus aliis pulsis resonare alios,
ostreisque et conchyliis omnibus contingere, ut cum
luna pariter crescant pariterque decrescant, arboresque
ut hiemali tempore cum luna simul senescente, quia
tum exsiccatae sint, tempestive caedi putentur.

</p></div><div type="textpart" n="34" subtype="section"><p>Quid
de fretis aut de marinis aestibus plura dicam? quorum accessus et recessus lunae motu gubernantur.
Sescenta licet eiusdem modi proferri, ut distantium
rerum cognatio naturalis appareat)—demus hoc; nihil
enim huic disputationi adversatur; num etiam, si fissum cuiusdam modi fuerit in iecore, lucrum ostenditur? qua ex coniunctione naturae et quasi concentu
atque consensu, quam <foreign xml:lang="greek">sumpa/qeian</foreign> Graeci appellant,
convenire potest aut fissum iecoris cum lucello meo
aut meus quaesticulus cum caelo, terra rerumque natura? 
	<milestone unit="chapter" n="15"/>Concedam hoc ipsum, si vis, etsi magnam
iacturam causae fecero, si ullam esse convenientiam
naturae cum extis concessero;

</p></div><div type="textpart" n="35" subtype="section"><p>sed tamen eo concesso
qui evenit, ut is, qui impetrire velit, convenientem
hostiam rebus suis immolet? Hoc erat, quod ego non
rebar posse dissolvi. At quam festive dissolvitur!
pudet me non tui quidem, cuius etiam memoriam admiror, sed Chrysippi, Antipatri, Posidonii, qui idem
istuc quidem dicunt, quod est dictum a te, ad hostiam
deligendam ducem esse vim quandam sentientem atque divinam, quae toto confusa mundo sit. Illud vero
multo etiam melius, quod et a te usurpatum est et
dicitur ab illis: cum immolare quispiam velit, tum
fieri extorum mutationem, ut aut absit aliquid aut
supersit;

</p></div><div type="textpart" n="36" subtype="section"><p>deorum enim numini parere omnia. Haec
iam, mihi crede, ne aniculae quidem existimant. An
censes, eundem vitulum si alius delegerit, sine capite
iecur inventurum; si alius, cum capite? Haec decessio <pb n="p.208"/>
capitis aut accessio subitone fieri potest, ut se exta
ad immolatoris fortunam accommodent? non perspicitis aleam quandam esse in hostiis deligendis, praesertim cum res ipsa doceat? Cum enim <del>tristissuma</del>
exta sine capite fuerunt, quibus nihil videtur esse dirius, proxuma hostia litatur saepe pulcherrime. Ubi
igitur illae minae superiorum extorum? aut quae tam
subito facta est deorum tanta placatio?</p><milestone unit="chapter" n="16"/><p>Sed adfers in tauri opimi extis immolante Caesare
cor non fuisse; id quia non potuerit accidere, ut
sine corde victuma illa viveret, iudicandum esse tum
interisse cor, cum immolaretur.

</p></div><div type="textpart" n="37" subtype="section"><p>Qui fit, ut alterum
intellegas, sine corde non potuisse bovem vivere, alterum non videas, cor subito non potuisse nescio quo
avolare? Ego enim possum vel nescire, quae vis sit
cordis ad vivendum, vel suspicari contractum aliquo
morbo bovis exile et exiguum et vietum cor et dissimile cordis fuisse; tu vero quid habes, quare putes,
si paulo ante cor fuerit in tauro opimo, subito id in
ipsa immolatione interisse? an quod aspexit vestitu
purpureo excordem Caesarem, ipse corde privatus est?
Urbem philosophiae, mihi crede, proditis, dum castella
defenditis; nam, dum haruspicinam veram esse vultis,
physiologiam totam pervertitis. Caput est in iecore,
cor in extis; iam abscedet, simul ac molam et vinum
insperseris; deus id eripiet, vis aliqua conficiet aut
exedet. Non ergo omnium ortus atque obitus natura
conficiet, et erit aliquid, quod aut ex nihilo oriatur
aut in nihilum subito occidat. Quis hoc physicus
dixit umquam? haruspices dicunt; his igitur quam
physicis credendum potius existumas?
	<milestone unit="chapter" n="17"/>
                  </p></div><div type="textpart" n="38" subtype="section"><p>Quid? cum pluribus deis immolatur, qui tandem evenit, ut litetur
aliis, aliis non litetur? quae autem inconstantia deorum
est, ut primis minentur extis, bene promittant secundis? aut tanta inter eos dissensio, saepe etiam inter
proxumos, ut Apollinis exta bona sint, Dianae non
bona? Quid est tam perspicuum quam, cum fortuito <pb n="p.209"/>
hostiae adducantur, talia cuique exta esse, qualis cuique obtigerit hostia? At enim id ipsum habet aliquid
divini, quae cuique hostia obtingat, tamquam in sortibus, quae cui ducatur. Mox de sortibus; quamquam
tu quidem non hostiarum causam confirmas sortium
similitudine, sed infirmas sortis conlatione hostiarum.
</p></div><div type="textpart" n="39" subtype="section"><p>

An, cum in Aequimaelium misimus, qui adferat agnum,
quem immolemus, is mihi agnus adfertur, qui habet
exta rebus accommodata, et ad eum agnum non casu,
sed duce deo servus deducitur? Nam si casum in eo
quoque dicis esse quasi sortem quandam cum deorum
voluntate coniunctam, doleo tantam Stoicos nostros
Epicureis inridendi sui facultatem dedisse; non enim
ignoras, quam ista derideant.

</p></div><div type="textpart" n="40" subtype="section"><p>Et quidem illi facilius
facere possunt; deos enim ipsos iocandi causa induxit
Epicurus perlucidos et perflabilis et habitantis tamquam inter duos lucos sic inter duos mundos propter
metum ruinarum, eosque habere putat eadem membra,
quae nos, nec usum ullum habere membrorum. Ergo
hic circumitione quadam deos tollens recte non dubitat divinationem tollere; sed non, ut hic sibi constat,
item Stoici. Illius enim deus nihil habens nec sui
nec alieni negotii non potest hominibus divinationem
inpertire; vester autem deus potest non inpertire, ut
nihilo minus mundum regat et hominibus consulat.
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>