<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi053.perseus-lat1:1.81-1.100</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi053.perseus-lat1:1.81-1.100</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi053.perseus-lat1"><div type="textpart" n="1" subtype="book"><div type="textpart" n="81" subtype="section"><p>

Obiciuntur etiam saepe formae, quae reapse nullae
sunt, speciem autem offerunt; quod contigisse Brenno
dicitur eiusque Gallicis copiis, cum fano Apollinis Delphici nefarium bellum intulisset. Tum enim ferunt
ex oraclo ecfatam esse Pythiam:
<quote rend="blockquote"><l>Ego próvidebo rem ístam et albae vírgines.</l></quote>
Ex quo factum, ut viderentur virgines ferre arma contra et nive Gallorum obrueretur exercitus.</p><milestone unit="chapter" n="38"/><p>Aristoteles quidem eos etiam, qui valetudinis vitio
furerent et melancholici dicerentur, censebat habere
aliquid in animis praesagiens atque divinum. Ego
autem haud scio an nec cardiacis hoc tribuendum sit
nec phreneticis; animi enim integri, non vitiosi est corporis divinatio.

</p></div><div type="textpart" n="82" subtype="section"><p>Quam quidem esse re vera hac Stoicorum ratione concluditur: <quote>Si sunt di neque ante
declarant hominibus, quae futura sint, aut non
diligunt homines aut, quid eventurum sit, ignorant aut existumant nihil interesse hominum
scire, quid sit futurum, aut non censent esse
suae maiestatis praesignificare hominibus,
quae sunt futura, aut ea ne ipsi quidem di <pb n="p.177"/>
significare possunt; at neque non diligunt nos
(sunt enim benefici generique hominum amici)
neque ignorant ea, quae ab ipsis constituta et
designata sunt, neque nostra nihil interest
scire ea, quae eventura sunt, (erimus enim
cautiores, si sciemus) neque hoc alienum ducunt maiestate sua (nihil est enim beneficentia praestantius) neque non possunt futura
praenoscere;</quote>

                  </p></div><div type="textpart" n="83" subtype="section"><p><quote>non igitur sunt di nec significant
futura; sunt autem di; significant ergo; et non,
si significant, nullas vias dant nobis ad significationis scientiam (frustra enim significarent), nec, si dant vias, non est divinatio; est
igitur divinatio.</quote></p><milestone unit="chapter" n="39"/></div><div type="textpart" n="84" subtype="section"><p>
Hac ratione et Chrysippus et Diogenes et Antipater utitur. Quid est igitur, cur dubitandum sit,
quin sint ea, quae disputavi, verissima, si ratio mecum facit, si eventa, si populi, si nationes, si Graeci,
si barbari, si maiores etiam nostri, si denique hoc
semper ita putatum est, si summi philosophi, si poe+-
tae, si sapientissimi viri, qui res publicas constituerunt,
qui urbes condiderunt? An, dum bestiae loquantur,
exspectamus, hominum consentiente auctoritate contenti non sumus?

</p></div><div type="textpart" n="85" subtype="section"><p>Nec vero quicquam aliud adfertur,
cur ea, quae dico, divinandi genera nulla sint, nisi
quod difficile dictu videtur, quae cuiusque divinationis
ratio, quae causa sit. Quid enim habet haruspex, cur
pulmo incisus etiam in bonis extis dirimat tempus
et proferat diem? quid augur, cur a dextra corvus, a
sinistra cornix faciat ratum? quid astrologus, cur
stella Iovis aut Veneris coniuncta cum luna ad ortus
puerorum salutaris sit, Saturni Martisve contraria?
Cur autem deus dormientes nos moneat, vigilantes
neglegat? Quid deinde causae est, cur Cassandra furens futura prospiciat, Priamus sapiens hoc idem facere non queat?

</p></div><div type="textpart" n="86" subtype="section"><p>Cur fiat quidque, quaeris. Recte
omnino; sed non nunc id agitur; fiat necne fiat, id <pb n="p.178"/>
quaeritur. Ut, si magnetem lapidem esse dicam, qui
ferrum ad se adliciat et attrahat, rationem, cur id
fiat, adferre nequeam, fieri omnino neges. Quod idem
facis in divinatione, quam et cernimus ipsi et audimus et legimus et a patribus accepimus. Neque ante
philosophiam patefactam, quae nuper inventa est, hac
de re communis vita dubitavit, et, posteaquam philosophia processit, nemo aliter philosophus sensit, in
quo modo esset auctoritas.

</p></div><div type="textpart" n="87" subtype="section"><p>Dixi de Pythagora, de
Democrito, de Socrate, excepi de antiquis praeter Xenophanem neminem, adiunxi veterem Academiam, Peripateticos, Stoicos; unus dissentit Epicurus. Quid vero
hoc turpius, quam quod idem nullam censet gratuitam esse virtutem?</p><milestone unit="chapter" n="40"/><p>Quis est autem, quem non moveat clarissumis monumentis testata consignataque antiquitas? Calchantem augurem scribit Homerus longe optumum, eumque ducem classium fuisse ad Ilium, auspiciorum credo
scientia, non locorum.

</p></div><div type="textpart" n="88" subtype="section"><p>Amphilochus et Mopsus Argivorum reges fuerunt, sed iidem augures, iique urbis
in ora marituma Ciliciae Graecas condiderunt; atque
etiam ante hos Amphiaraus et Tiresias non humiles
et obscuri neque eorum similes, ut apud Ennium est,
<quote rend="blockquote"><l>Quí sui quaestus caúsa fictas súscitant senténtias,</l></quote>
sed clari et praestantes viri, qui avibus et signis admoniti futura dicebant; quorum de altero etiam apud
inferos Homerus ait <quote>solum sapere, ceteros umbrarum vagari modo</quote>; Amphiaraum autem sic honoravit fama Graeciae, deus ut haberetur, atque ut ab
eius solo, in quo est humatus, oracla peterentur.

</p></div><div type="textpart" n="89" subtype="section"><p>Quid?
Asiae rex Priamus nonne et Helenum filium et Cassandram filiam divinantes habebat, alterum auguriis,
alteram mentis incitatione et permotione divina? Quo
in genere Marcios quosdam fratres, nobili loco natos,
apud maiores nostros fuisse scriptum videmus. Quid?
Polyidum Corinthium nonne Homerus et aliis multa et <pb n="p.179"/>
filio ad Troiam proficiscenti mortem praedixisse commemorat? Omnino apud veteres, qui rerum potiebantur, iidem auguria tenebant; ut enim sapere, sic divinare regale ducebant. Testis est nostra civitas, in
qua et reges augures et postea privati eodem sacerdotio praediti rem publicam religionum auctoritate
rexerunt.
	<milestone unit="chapter" n="41"/>
                  </p></div><div type="textpart" n="90" subtype="section"><p>Eaque divinationum ratio ne in barbaris
quidem gentibus neglecta est, siquidem et in Gallia
Druidae sunt, e quibus ipse Divitiacum Haeduum, hospitem tuum laudatoremque, cognovi, qui et naturae
rationem, quam <foreign xml:lang="greek">fusiologi/an</foreign> Graeci appellant, notam
esse sibi profitebatur et partim auguriis, partim coniectura, quae essent futura, dicebat, et in Persis augurantur et divinant magi, qui congregantur in fano
commentandi causa atque inter se conloquendi, quod
etiam idem vos quondam facere Nonis solebatis;

</p></div><div type="textpart" n="91" subtype="section"><p>nec
quisquam rex Persarum potest esse, qui non ante
magorum disciplinam scientiamque perceperit. Licet
autem videre et genera quaedam et nationes huic
scientiae deditas. Telmessus in Caria est, qua in urbe
excellit haruspicum disciplina; itemque Elis in Peloponneso familias duas certas habet, Iamidarum unam,
alteram Clutidarum, haruspicinae nobilitate praestantes. In Syria Chaldaei cognitione astrorum sollertiaque ingeniorum antecellunt.

</p></div><div type="textpart" n="92" subtype="section"><p>Etruria autem de caelo
tacta scientissume animadvertit eademque interpretatur, quid quibusque ostendatur monstris atque portentis. Quocirca bene apud maiores nostros senatus
tum, cum florebat imperium, decrevit, ut de principum
filiis <hi rend="7">x</hi> ex singulis Etruriae populis in disciplinam
traderentur, ne ars tanta propter tenuitatem hominum
a religionis auctoritate abduceretur ad mercedem atque
quaestum. Phryges autem et Pisidae et Cilices et
Arabum natio avium significationibus plurimum obtemperant, quod idem factitatum in Umbria accepimus.
</p><milestone unit="chapter" n="42"/></div><div type="textpart" n="93" subtype="section"><p>

Ac mihi quidem videntur e locis quoque ipsis, qui
a quibusque incolebantur, divinationum oportunitates <pb n="p.180"/>
esse ductae. Etenim Aegyptii et Babylonii in camporum patentium aequoribus habitantes, cum ex terra
nihil emineret, quod contemplationi caeli officere posset, omnem curam in siderum cognitione posuerunt,
Etrusci autem, quod religione inbuti studiosius et crebrius hostias immolabant, extorum cognitioni se maxume dediderunt, quodque propter ae+ris crassitudinem
de caelo apud eos multa fiebant, et quod ob eandem
causam multa invisitata partim e caelo, alia ex terra
oriebantur, quaedam etiam ex hominum pecudumve
conceptu et satu, ostentorum exercitatissimi interpretes exstiterunt. Quorum quidem vim, ut tu soles
dicere, verba ipsa prudenter a maioribus posita declarant. Quia enim ostendunt, portendunt, monstrant,
praedicunt, ostenta, portenta, monstra, prodigia dicuntur.

</p></div><div type="textpart" n="94" subtype="section"><p>Arabes autem et Phryges et Cilices, quod pastu
pecudum maxume utuntur campos et montes hieme
et aestate peragrantes, propterea facilius cantus avium
et volatus notaverunt; eademque et Pisidiae causa fuit
et huic nostrae Umbriae. Tum Caria tota praecipueque Telmesses, quos ante dixi, quod agros uberrumos
maximeque fertiles incolunt, in quibus multa propter
fecunditatem fingi gignique possunt, in ostentis animadvertendis diligentes fuerunt.
</p><milestone unit="chapter" n="43"/></div><div type="textpart" n="95" subtype="section"><p>

Quis vero non videt in optuma quaque re publica
plurimum auspicia et reliqua divinandi genera valuisse? Quis rex umquam fuit, quis populus, qui non
uteretur praedictione divina? neque solum in pace,
sed in bello multo etiam magis, quo maius erat certamen et discrimen salutis. Omitto nostros, qui nihil
in bello sine extis agunt, nihil sine auspiciis domi
<del>habent auspicia</del>; externa videamus: Namque et Athenienses omnibus semper publicis consiliis divinos quosdam sacerdotes, quos <foreign xml:lang="greek">ma/nteis</foreign> vocant, adhibuerunt, et
Lacedaemonii regibus suis augurem adsessorem dederunt, itemque senibus (sic enim consilium publicum
appellant) augurem interesse voluerunt, iidemque de <pb n="p.181"/>
rebus maioribus semper aut Delphis oraclum aut ab
Hammone aut a Dodona petebant.

</p></div><div type="textpart" n="96" subtype="section"><p>Lycurgus quidem,
qui Lacedaemoniorum rem publicam temperavit, leges
suas auctoritate Apollinis Delphici confirmavit; quas
cum vellet Lysander commutare, eadem est prohibitus religione. Atque etiam qui praeerant Lacedaemoniis, non contenti vigilantibus curis in Pasiphaae fano,
quod est in agro propter urbem, somniandi causa excubabant, quia vera quietis oracla ducebant.

</p></div><div type="textpart" n="97" subtype="section"><p>Ad nostra
iam redeo. Quotiens senatus decemviros ad libros ire
iussit! quantis in rebus quamque saepe responsis haruspicum paruit! Nam et cum duo visi soles sunt et
cum tres lunae et cum faces, et cum sol nocte visus
est, et cum e caelo fremitus auditus, et cum caelum
discessisse visum est atque in eo animadversi globi,
delata etiam ad senatum labe agri Privernatis, cum
ad infinitam altitudinem terra desedisset Apuliaque
maximis terrae motibus conquassata esset (quibus portentis magna populo Romano bella perniciosaeque seditiones denuntiabantur; inque his omnibus responsa
haruspicum cum Sibyllae versibus congruebant); quid?
</p></div><div type="textpart" n="98" subtype="section"><p>

cum Cumis Apollo sudavit, Capuae Victoria? quid?
ortus androgyni nonne fatale quoddam monstrum fuit?
quid? cum fluvius Atratus sanguine fluxit? quid? cum
saepe lapidum, sanguinis non numquam, terrae interdum, quondam etiam lactis imber defluxit? quid? cum
in Capitolio ictus Centaurus e caelo est, in Aventino
portae et homines, Tusculi aedes Castoris et Pollucis
Romaeque Pietatis: nonne et haruspices ea responderunt, quae evenerunt, et in Sibyllae libris eaedem
repertae praedictiones sunt?
</p><milestone unit="chapter" n="44"/></div><div type="textpart" n="99" subtype="section"><p>

Caeciliae Q. filiae somnio modo Marsico bello templum est a senatu Iunoni Sospitae restitutum. Quod
quidem somnium Sisenna cum disputavisset mirifice
ad verbum cum re convenisse, tum insolenter, credo ab
Epicureo aliquo inductus, disputat somniis credi non
oportere. Idem contra ostenta nihil disputat exponitque <pb n="p.182"/>
initio belli Marsici et deorum simulacra sudavisse, et
sanguinem fluxisse, et discessisse caelum, et ex occulto
auditas esse voces, quae pericula belli nuntiarent, et
Lanuvii clipeos, quod haruspicibus tristissumum visum
esset, a muribus esse derosos.

</p></div><div type="textpart" n="100" subtype="section"><p>Quid, quod in annalibus habemus Veienti bello, cum lacus Albanus praeter modum crevisset, Veientem quendam ad nos hominem nobilem perfugisse, eumque dixisse ex fatis,
quae Veientes scripta haberent, Veios capi non posse,
dum lacus is redundaret, et, si lacus emissus lapsu
et cursu suo ad mare profluxisset, perniciosum populo
Romano; sin autem ita esset eductus, ut ad mare pervenire non posset, tum salutare nostris fore? Ex quo
illa admirabilis a maioribus Albanae aquae facta deductio est. Cum autem Veientes bello fessi legatos
ad senatum misissent, tum ex iis quidam dixisse dicitur non omnia illum transfugam ausum esse senatui
dicere; in isdem enim fatis scriptum Veientes habere
fore ut brevi a Gallis Roma caperetur, quod quidem
sexennio post Veios captos factum esse videmus.
</p><milestone unit="chapter" n="45"/></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>