<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi052.perseus-lat2:93-96</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi052.perseus-lat2:93-96</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi052.perseus-lat2"><div type="textpart" n="93" subtype="section"><p><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>quid</reg> enim <pb xml:id="p.200"/> potest esse tam flexibile, tam devium, quam animus eius, qui ad alterius non modo sensum ac voluntatem, sed etiam voltum atque nutum convertitur? <quote rend="blockquote">negat quis, nego; ait, aio; postremo imperavi egomet mihi omnia assentari,</quote> ut ait idem Terentius, sed ille in Gnathonis persona, quod amici genus adhibere omnino levitatis est. </said></p></div><div type="textpart" n="94" subtype="section"><p><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>multi</reg> autem Gnathonum similes, cum sint loco fortuna fama superiores, quorum<note>quorum <emph rend="italic">Reid;</emph> horum <emph rend="italic">MfSS.</emph> </note> est assentatio molesta, cum ad vanitatem accessit auctoritas.</said></p></div><div type="textpart" n="95" subtype="section"><p><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>secerni</reg> autem blandus amicus a vero et internosci tam potest adhibita diligentia, quam omnia fucata et simulata a sinceris atque veris. <reg>contio</reg>, quae ex imperitissimis constat, tamen iudicare solet, quid intersit inter popularem, id est assentatorem et levem civem, et inter constantem et verum et gravem.</said></p></div><div type="textpart" n="96" subtype="section"><p><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>quibus</reg> blanditiis C. Papirius nuper influebat in auris contionis, cum ferret legem de tribunis plebis reficiendis! <reg>dissuasimus</reg> nos, sed nihil de me, de Scipione dicam libentius. <reg>quanta</reg> illi, di immortales, fuit gravitas, quanta in oratione maiestas! ut facile ducem populi Romani, non comitem diceres. <reg>sed</reg> affuistis, et est in manibus oratio. <reg>itaque</reg> lex popularis suffragiis populi repudiata est.</said></p><pb xml:id="p.202"/><p rend="merge"><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>atque</reg>, ut ad me redeam, meministis Q. Maximo fratre Scipionis et L. Mancino consulibus, quam popularis lex de sacerdotiis C. Licini Crassi videbatur; cooptatio enim collegiorum ad populi beneficium transferebatur. (Atque is primus instituit in forum versus agere cum populo.) Tamen illius vendibilem orationem religio deorum immortalium nobis defendentibus facile vincebat. <reg>atque</reg> id actum est praetore me, quinquennio ante quam consul sum factus. <reg>ita</reg> re magis quam summa auctoritate causa illa defensa est.</said></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>