<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi052.perseus-lat2:81-84</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi052.perseus-lat2:81-84</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi052.perseus-lat2"><div type="textpart" n="81" subtype="section"><p rend="merge"><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>quod</reg> si hoc apparet in bestiis, volucribus nantibus agrestibus, cicuribus feris, primum ut se ipsae diligant—id enim pariter cum omni animante nascitur —deinde, ut requirant atque appetant ad quas se applicent eiusdem generis animantis—idque faciant cum desiderio et cum quadam similitudine amoris humani—quanto id magis in homine fit natura, qui et se ipse diligit et alterum anquirit, cuius animum ita cum suo misceat, ut efficiat paene unum ex duobus!</said></p></div><div type="textpart" n="82" subtype="section"><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="22"/><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>sed</reg> plerique perverse, ne dicam impudenter, habere talem amicum volunt, quales ipsi esse non possunt, quaeque ipsi non tribuunt amicis, haec ab eis desiderant. <reg>par</reg> est autem primum ipsum esse virum bonum, tum alterum similem sui quaerere. <reg>in</reg> talibus ea, quam iam dudum tractamus, stabilitas <pb xml:id="p.190"/> amicitiae confirmari potest, cum homines benevolentia coniuncti primum cupiditatibus eis quibus ceteri serviunt imperabunt; deinde aequitate iustitiaque gaudebunt omniaque alter pro altero suscipiet; neque quicquam umquam nisi honestum et rectum alter ab altero postulabit, neque solum colent inter se ac diligent, sed etiam verebuntur. <reg>nam</reg> maximum ornamentum amicitiae tollit, qui ex ea tollit verecundiam.</said></p></div><div type="textpart" n="83" subtype="section"><p><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>itaque</reg> in eis perniciosus est error, qui existimant libidinum peccatorumque omnium patere in amicitia licentiam. <reg>virtutum</reg> amicitia adiutrix a natura data est, non vitiorum comes, ut, quoniam solitaria non posset virtus ad ea quae summa sunt pervenire, coniuncta et consociata cum altera perveniret. <reg>quae</reg> si quos inter societas aut est aut fuit aut futura est, eorum est habendus ad summum naturae bonum optimus beatissimusque comitatus. </said></p></div><div type="textpart" n="84" subtype="section"><p><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>haec</reg> est, inquam, societas, in qua omnia insunt, quae putant homines expetenda—honestas gloria tranquillitas animi atque iucunditas; ut et, cum haec adsint, beata vita sit, et sine his esse non possit</said></p><p rend="merge"><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>quod</reg> cum optimum maximumque sit, si id volumus adipisci, virtuti opera danda est, sine qua nec amicitiam neque ullam rem expetendam consequi possumus; ea vero neglecta qui se amicos habere arbitrantur, tum se denique errasse sentiunt, cum eos gravis aliquis casus experiri cogit.</said></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>